# Opera omnia 463

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, LVNAE LVMEN SICVTI ET SOLIS VITALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/463

LVNAE LVMEN SICVTI ET SOLIS VITALE esse: neutrumque frigus aut humiditatem praeter quàm per accidens facere. Cap. VI. Stigitur (ut ad unum quaecumque conferantur) calor iste coelestis opi fex uniuersalis rerum corporearum, nec est, cur credamus à stellis alios flatus terrenis corporib. inspirari, ne aut plus superiorib. illis corporib. aut minus demus inferioribus quàm oporteat. Tantum Lector hoc ad memoriam reuocet, quicquid à natura meliore deteriori participatur, & ob hoc ipsum quòd inde exit & quod pro captu conditionem suscipientis admittitur necessario fieri, & quoquomodo aliud & quàm sit ex origine sua prima deterius, aliud quia peregrinae naturae alienaeque commiscetur, deterius, quia deteriori, qui cum aliunde multijugis etiam afficiatur impressionibus colluuione multarum affectionum inficit necessario atque confundit quod loco meliore susceperat: Proinde hoc Ipsum euenire quoque dubium non est in calore isto coelesti, quoties in sublunari mole recipitur, ut à naturali scilicet sua, & actione, & perfectione deficiat. Fit autem in duobus modis, nam & cum sua natura salutaris sit semper imbecillitate suscipientis, euadit tamen interdum noxius, & cum nullam faciat elementarium qualitatum, utpote ab illis sua proprietate diuersus, degenerat tamen in elementari natura ad actiones elementorum praecipuè uerò caloris cui sicuti nomine, ita natura proximat magis, quare facit saepe non tam quòd coelestis, quàm quidem quod igneus calor & elementarius facere solet, quae non fieri ab illo natura sua sed materiae uitio, patet hac euidentia (ut omittamus rationem) quod cum inter sublunaria corpora materiam reperit sibi cognatam, & beneficus semper uiuifice tantum calorificus inuenitur. Etenim nulla potius talis quam spiritus & praesertim humanus qui sanguineus uapor tenuis, clarus, mobilis, coelo, quemadmodum scribunt Aristot. & Auicenna, proportione respondet. Hunc coeli calor ita semper fouet, & roborat, ut ferè sit illi quod ad frassius corpus ipse spiritus est, cui si nocet interdum non alia ratione noet quàm ex infirmitate suscipientis, cuius signum radio eodem imbecillum iaedi & roborari robustiorem, ut hic etiam illud sit uerum habenti dari, non habenti auferri & id quod habet, non igitur à Sole quod illi nocet, quoniam alteri non profuisset, sed à materiae debilitate quae sub pondere tantae bonitatis aegritudine sua fatiscit. Alioquin quae sunt paria Solis radijs quo plus insolantur, plus uitae uigorisque nanciscuntur, propterea nemo pu tauerit aut calorem edacem aut contrariam uitae siccitatem à Sole profluere, sicut nec à Luna suffocantem aut fluxam nimio plus humilitatem frigiditatemque torpificam, quando hoc si esset Lunae lumen adolescens uim insitam rebus genitalem non adiuuaret quo corpora uegetarentur, & cum ipsa pariter adolescerent, nec plena Luna, quod Hippocrates scribit in lib. de octimestri partu, conceptibus utilis foret, foecunditatem in foemina mareque foecundans. nec uerum diceretur ab Aeistot.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
