# Opera omnia 464.4-5

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 464.4 to 464.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/464.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/464.4

Est enim haec natura caloris, ut si ualidior est, humditates quas de corporibus euocat, euocatas consumat, si debilior euo cat illas, quia est calor idem scilicet medicans, sed quia debilis deficit s conatu, nec euocatas absumit ulterius, sic ex accidenti Luna quidemhu mectat immodicè, Sol desiccat, sed & uterque frigiditatem facit ex acidenti, nam quemadmodum scribit Aristoteles principia sunt ambus frigoris & caloris, & terminum tum principij tum finis qualitatum esves rum motus horum siderum obtinet. Quod quomodo sit intelligendum idem author alibi declarat. Nam facit, inquit, Sol per totum annum hii mem atque ęstatem, idemque Luna facit per mensem, sed est ista diuersitas quohaec quidem à Sole per accessum atque discessum, à Luna non hoc modo, sed alterum fit in crescente luce, alterum decrescente. Sic igitur Sol à nobis procul digrediens frigori nos derelinquit, atque ita frigus facere dicitur, sic & Luna cum lumine ad coitum identidem spoliatum frigefacere dicitur, non quòd afferat frigus, sed quòd à nocturna frigiditate minus quàm alias nos tueatur. Caeterum examinatione dignum quod Aristot.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
