# Opera omnia 467

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/467
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/467

Coniecturam uero sequi uolentibus apparebit omnino aliud quàm quod ipsi determinarunt, nam molem quidem considerantibus Martis radij, Saturnijs, louijsque minus calidi putabuntur, quòd si calidiores esse respondeant, quia de proximo magis & de compactione luce prodeant, dicam nullo modo esse credibile tantum haec posse. Praeterea disci paruitate ut Saturnus ferè quinquagesies maior frigore torpeat, aestuante Marte, alioquin si tam parum detrahit efficaciae luminis corporis exiguitas, addit uero tam multum cum propinpuitate copia lucis, fouebimur magis à Venere quàm ab ulla stellarum, praeter Solem & Lunam, quando alma supernae nectareum ridens la te splendet cytherea, unde sola inter omnes facit umbram, nec est stella terrae proximior, quàm iuxta uulgatam terrae opinionem Veneris orbis amplitudine non excedat, & tamen eam damnant frigiditatis plaerique astrologorum, sicut omnes à loue & Marte superari plurimum calore non dubitant, in quo rursus ad imaginationem corporis si se referunt, erit id factum deinde parum ex ratione, ut cum Iupiter non multo plus quàm Saturnus discum Veneris superet, habita scilicet ratione tantae uastitatis, nec multo Item illo terrae proximior, ita tamen definiant, ut longe magis Venere calefaciat Iupiter, longe minus Saturnus, imò foueant quidem corpora Venus & Iupiter, Saturnus ea frigiditate mortificet. OBIECTIO ADVERSVS EA QUAE DI

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
