# Opera omnia 47.5-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 47.5 to 47.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/47.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/47.5

Ad hanc angeli attolli quidem possunt, sed non possunt asscendere. Quare peccauit Lucifer dicens: Asscendam in coelum. Ad hanc irehomo non potest, trahi potest, unde Christus de se, qui est ipsa foelicitas dixit: Nemo uenit ad me nisi pater meus traxerit illum. Bruta autem & quae infra hominem, nec ire, nec trahi, ad illam possunt. Ideoque solus homo & angelus ad eam sunt facti foelicitatem, quae est uera foelicitas. Potest uapor conscendere in altum, sed non nisi attractus radio solis, lapis & corpulenta omnis substantia neque radium usquequaque admittere, neque per illum tolli in sublime potest. Hunc radium, hanc uim diuinam, hunc influxum, gratiam appellamus, quia Deo & hominem & angelum gratos efficiat. Habent aut philosophi huius doctrinę manifestum exemplum in corporibus. Corporum enim aliqua in rectum, aliqua in or bem feruntur. Motus rectus, quo elementa ad proprias sedes uehuntur, fi gurat foelicitatem, per quam in propriae naturae perfectione res stabiliun tur. Motio circularis, per quam corpus ad eundem unde abscedit terminum circumuoluitur, expressissima imago est uerae foelicitatis, per quam creatura ad idem principium redit, à quo processerat. Sed uide quàm om nia utrinque conueniunt. In orbem non mouentur nisi immortalia & incor rupta corpora. Ad Deum non redit nisi immortalis & aeterna substantia.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
