# Opera omnia 472

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, STELLAS ALIAS A SOLE ET LVNA AVT NIHIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/472
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/472

Has non ita conditiones in alijs repe rias, ut quod de Luna Soleque concesseris, nequeas de reliquis non concedere. Sed obstabit forsitan in octauae sphaerae luminibus, etiam maximis, ipsa distantia, obstabit eadem in Saturno loueque sideribus, quae sunt terrae propin quiora, ita etiam illis minora sunt. traduntur enim maximae haerentes stellae terrae molem centies septiesque continere, at Iupiter nonagesies quinquies, Sa turnus nonagesies tantum & semel. Quae non sunt dicta tamen scrupulosissime, & si sequimur experientiam uidemus haerentium illarum, quanquam adeo uastae magnitudinis, radios nocte non persentiri, etiam si cum illis supra finitorem Saturnus & Iupiter nos irradient, Mars longe magis corpore decrescit quàm situ propinquat, nam proportionem habet ad terram sesquialtera paulo maiorem, ut unus Sol centum ferè martes includat. est enim Sol terra maior centies sexagesies sexies. Proinde cur absurdissima dixe rit, qui sensu testante, uires solis in corpora fassus credat fieri posse, ut ulres ad haec Martij sideris non pertingant, tanto illo minoris & remotiorim item à terra. Credat idem de stella ueneris remotiore forsitan etiam à nobss quàm sit Sol, certe longe minore quàm sit ipsa etiam terra, cuius nec parsum gesima esse putatur. Nam Mercurius Luna minor, si cut à nobis quoque distanus tior. Quare quid mirum, quòd hic quoque tam parum sentiatur, quàm raro quou conspicitur, cui tamen astrologi tribuerem plurimum solent. Sed & ita putan tibus astipulari uidetur Aristoteles, qui quidem cum de motu agit, omnium men ininit, ut in lib. de coelo, & supremi maxime motus, ut in postremo physicae auscultationis, quoniam scilicet mouentur ab his motibus omnia corpera. Cum uero de calore illo uiuifico fouente rerum generationes perficienteu loquitur, aut tantum Solis, ut cum à Sole & homine generari hominem dixit, anSolis & Lunae, ut in libris de animalium generatione, facit mentionem. Vi si quis hanc Aristotelis opinionem fuisse contendat, nullis possit eius phi losophiae dictis refutari. Nos non tam illud, quam hoc asseueramus, quicquio deorsum peruenit à siderib. alijs, id pertenue, perexiguum esse, ut si fortessderum luminib. nocturnis aër non nihil mitescat quo fiat generationi accom modatior. quanquam si quis generationem omnem uni Soli referat acceptam possit ita decernere, ut quod lumine suo per diem Sol operatur, operetur & nocte per id lumen ad Lunam, quasi speculum repercussum, unde reflectat ad terram, natura uices has sapientissime disponente, quoniam ferre iugiterono lis radios imbecillitas terrena non possit, quare nocte per Lunam illos exum piat fractiores imbecilliores, proptereaque suae infirm itati magis accommo datos, ut nec planè deserantur luce uegetali, nec sub illius iterum plenitusi nem quasi fatiscant.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
