# Opera omnia 478

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, QUAE EFFECTVVM VARIETAS IN COELVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/478
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/478

Caeterum quoniam haec accidentalis mu tatio est, plurimum in ea potest id quod in coelesti constellatione accidentalem uocauimus, hoc est siderum positus & habitudo, unde uis radiorum intenditur atque remittitur, propterea plus minus in aërem calor inualescit, scilicet ob hoc ipsum pro uario Solis flexu uariant quatuor anni tempora & oriens atque occidens, ascendens atque descendens easdem fere facit in die quatuor mu tationes. Sunt autem inter has primas corporum qualitates, & inanimata mixta, medium quasi locum sortitae metheorologicae impressiones, quarum etiam effi ciens causa coelum, inferiora materia sunt, unde plus earum diuersitas quàm corporum perfectorum coelesti dispositione dependet. Sicut uere & autumno ferè fiunt tonitrua, aestate grandines, hyeme niues & pluuiae, minus autem quàm absolutè ipsę quatuor qualitates, quandoquidem has facit radiusis materiam lapsus sua uirtute, illę mouentur quidem radio, sed de materiaim feriore concrescunt. Quapropter pro illius plurimum conditione uariantu ut in tractatu tertiae rationis latius explicabimus. At perfectae substantiams, quae non solum materiam, sed & propriam habent efficientem causam, quisquid (ut saepe idem repetatur) substantiale propriumque sortiuntur, à proprijs ha, bent causis, coelo, per immobilem suum influxum, ut uniuersali causa cool rante, permutabilem uero non nihil extrinsecam aliquam generalemque ualdm mutationem faciente, de qua tamen astrologi dicere nihil etiam possunt, qui pe quae nec à causis coelestibus quas finxerunt, nec ab hora natali, sed all alijs principijs pendeat, ut postea declarabimus, nam nunc quidem id tan tum inuestigamus quid efficiat coelum, quid non efficiat. Haec igitur inte ligens quae disseruimus Aurelius August. non usquequaque, dixit, absurde putari posse, ad solas corporum differentias afflatus quosdam ualere sidereos Non asseruit ita esse, non accusauit aliter sentientes, sed eleuauit culpamus opinantium, eam non tam absurdam opinionem, quàm non usquequaquea surdam esse pronuncians id, quod tamen de quibus etiam corporum differti tijs esset intelligendum explicaturus adiunxit: sicut in solaribus accessibusus decessibus uidemus ipsius anni tempora uariari, & lunaribus incrementu atque decrementis augeri & minui quaedam genera rerum, sicut echinnos? chonchas, & mirabiles aestus oceani. Haec illius uerba, in quibus nihil uides annumeratum, quod ad perfectae alicuius substantiae faciat generationum quarum diuersitates quanquam maxime corporales ad stellas referri nonde bere, sed proximas causas, statim admoniturus adiecit: quid tamen ad copus quàm corporis sexus? & tamen sub eadem positione siderum, diuersi sexus gemini concipi potuerunt. Haec ibi pauloante supra confirmans ea dem sententiam, probauerat Hippocratem ex proprijs & secundarijs casis rationem redddentem, quòd duo fratres simul ęgrotarent, simulque con ualescerent. Possidonium uero non probauerat, ad constellationis parscest.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
