Latin
SEXTVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 48
Unproofread scanNot analysed yet
Elementa ut suos motus perficiant non alia indigent ui quàm indito sibi à genitura uel grauitatis impetu uel leuitatis, quemadmodum etiam ad na turalem foelicitatem singula proprio impetu propria ui feruntur. At uero coelestia etsi idonea sint motui circulari, non ipsatamen sibi sufficiunt ad hunc motum explendum, sed diuino opus motore, qui illa uerset &circumuoluat. Denique sic perpetuae apta circuitioni illa corpora sunt, ut non facere eam, sed fuscipere possint. Haud aliter nobis atque angelis accidit. Tales enim sumus natura, ut non circumagere nos &reflectere, sed circumagi motricae ui gratiae &reflecti in Deum possumus. Hinc illud, qui aguntur spiritu Dei, hi filij Dei sunt. Qui aguntur dixit, non autem qui agunt. hoc distamus à coelo quòd illud naturae necessitate, nos pro nostra libertate mouemur. Pulsat enim assidue animum tuum spiritus motor. Si obaudias, tibi relinqueris, tuo corpori, tuae infirmitati, miser &infoelix. Si admittas, statim Deo plenus per orbem religionis ad patrem ad Dominum reportaris, in eo uitam semper possessurus, in quo &semper etiam antequam fieres uita fuisti. Hęc est uera foelicitas ut unus cum Deo spiritus simus, ut apud Deum non apud nos Deum possideamus, cognoscentes sicut &co gniti sumus. Ille enim nos non per nos, sed per seipsum cognouit. Ita &nos cognoscemus illum per ipsum &non per nos. Haec est tota merces, haec est uita aeterna, haec est sapientia, quam sapientes saeculi non cognoue runt, ut ab omni multitudinis imperfectione redigamur in unitatem per copulam indissolubilem, cum eo qui est ipsum unum. Prohac foelicitate Christus orabat ad patrem hoc modo: Pater fac quemadmodum ego &tu unum sumus, ita &hi nobiscum unum sint. Hanc Paulus separabat di cens, cognoscam non ex parte: sed sicuti est: &si sperabat nónne iure dicebat, Quis me separabit à charitate Christi? &cupiebat dissolui ut cum Chri sto fieret unum. Ab hac cecidit daemon, quoniam ad illam ascendere, non rapi uoluit. Ideoque illud amisit, quod habuisset si permansisset. Ex hac radice notum quae sors infantium, qui decessere nondum initiati. Scilicet apud se manent, nec suis bonis exuti, nec diuinis locupletati. Nobis in alterutram partem cadendum, aut summam miseriam, aut summam foelicitatem. Quoniam qui in causa est ne motorem recipiat, non solum immunem se facit gratiae, sed &naturam uitiat, ad cuius integritatem hoc attinet, ut agnitum spititum quaerat, non recuset, &proculdubio recta esse natura non potest, quae maioris boni propositi specie aut reijcit aut contemnit: Quare postquam Christus est agnitus, sequi Christum non induuntur, non solum prima felicitate, sed &secunda, id est, naturali iure priuantur, quia gratiam nolle, non nisi corruptae est &labefactae naturę. Quemadmodum autem nos uiuentes sub Euangelio.