# Opera omnia 481

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SOLEM MVLTA OPERARI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/481

Quòd si nec aestates ęque feruent omnes, nec hyemes rigent, pro materiae potest dispositione contin gere, quae momentum habet in aëre maximum, testimonio sensus & Ptolemaei, nec eam ad coelum referre necesse est, praeterquam uelut ad uniuersalem causam omnis rei corporeae, ut ex metheorologicis Aristotelis libris intelligere licet. Sic quòd in eadem aestate sit alijs dieb. calor intentior, alijs hebetior, nec hoc ipsa tamen exi gat positura Solis. mutatio facit inferior, uel excitatus, scilicet uentus alicubi, uel inundatio pluuiae, uel hoc genere quodpiam aliud quod à nobis procul ita fieri potest, ut causam ipsi non dideamus, cuius uim cum effectu ad nostrum usque coelum redundantem nisillominus experiamur. Quod si Planetae sunt alijs alij calidiores, & quitunque minus calent, possunt ex accidenti, dissolutis humoribus nec consumptis, pluuias generare nebulisque praetexere coelum, unde deficit calor, intenditur frigus. Contra qui feruentiores, ad siccitatem caloremque conducere, non abest à principijs nostris, ut ad aëris mutationem uarij sideris dominatus aliquid faciat, modo non alium hic dominatum intelligamus, quàm ut nobis proximior, aut radijs rectiorib. nos illuminat. Verum quoniam si quid peruenit ad nos à stellis superioribus, id omnino pertenue essesuspicamur, praesertim quod ad sensibiles istas pertinet qualitates. Tum causę tempestatum, si quaerantur in coelo, plerunque non inueniuntur, siuede stellis ex astrologorum sententia siue philosophorum, ut definiuimus, sentiamus. Videtur hoc totum quod actionibus luminarium detrahit & adiungit, ad materiam potius esse referendum, ipsa uero luminaria alterum solo situ, alterum etiam permutata luce, permutat, neutrum pro signorum natura quae percurrunt, pro locis quib. insident, pro Planetis quib. configurantur, ut per consequentia manifestabitur. Quare quod mare Persicum Sole uirginem ingrediente fluctibus agitetur & aestuet, praecipue uero cum peruenit ad sagittarium, rursus placidum sit & nauigabile, Sole ad pisces delato, & praesertim ad geminos, contra Indicum sub uirgine & sagittario tranquillum, sub piscibus & geminis nauigabile sit, non de qualitate signorum, sed desitu Solis conditioneque materiae prouenit, quod astrologi quoque consitentur. Proinde utilis fuerit nec superstitiosa nauticis obseruatio horum lemporum habita maris ratione quod nauigant, à quibus etiam obseruatidies, quibus abstinendum nauigatione praedicant. Si quam habent à coe lo causam, aliunde habere quàm a Sole non possunt, quoniam stata de illis & perpetua obseruatio est, quare ad Solem tantum referri potest, cuius ijsdem temporibus eadem ferè omnino semper est habitudo, ad alias con sellationes nullo modo, quae nunquam eadem ijsdem temporibus inueSs niuntur, niuntur, uerbi gratia, suspecti dies nauticis semper Martij primus 7. 15. 17. hac illi inuariabili obseruatione semper utuntur, aiuntque per hos dies magnas maris plerunque fieri mutationes uel ad tranquillitatem uel ad tempestatem, quare dubij cum sint euentus, securius agent qui abstinent, ne forte in malum mutatio eueniat.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
