Latin
SOLEM MVLTA OPERARI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 484
Unproofread scanNot analysed yet
Haec de coelesti circulatione generalis uarietas incolarum terrae, cui peculiares admodum multae ex sublunari dispositione terrarum, aëris &aquae, dum alia scilicet uel paludibus inuia, uel stagnantibus aquis regio semimarcida nebularum identidem caliginosis noctibus obsidetur, alia uentis peruia asperitatibus, uel editior montibus. Tenuiiam te his plus quàm oporteat. Transeunt haec à terris ad aërem, &habetipsi aër ex se suas proprietates alias, scilicet alijs locis, ut Panetius ait, non decolo petitas, sed de suis principijs habuit &suas, quae quidem discriminalu afficiendis corporibus plus minus aëre possint in ambiguo est. Permutare haec habitatores ipsis statim suis afflatibus, patet per ea quibus uescuntur, quae prosola aquarum aërisque conditione uel noxia uel salutaria fierine mo est qui nesciat. Hinc prima, ob coclestem à Sole impressionem, corporum est diuersitas, quam alia statim de uictus ratione consequitur. Atiss geniorum morumque uarietas &à corporis habitu pendet, &ab educatio ne assuetudinis fundamento, quae naturae uiribus proximat. Acceduntis ges, quibus in ea re plurimum est momenti, adeò ut feras nationes mansuetissimas reddere, si rite ferantur, &contra fortissimas eneruare &&optimis reddere malas, si sunt malae, facillime possunt, unde arbitrijss bertas contra omnem naturae necessitatem euidentissime declaratur Infames olim galli fuere amoribus puerorum, si Ptolemaeo etiam credi mus &Aristot. quod ita nunc scelus beneficio Christianae legis, &sani ctissimi principis Ludouici regis exhorrent, ut sub coelo nulla natio ma gis. Nec tamen oportet unius populi niti exemplis, cum orbis fere totius euangelica praedicatio, mores, &instituta mutauerit, quae à primis fugredita. Potest autem ad artes magisteriaque capescenda regionis qualitas mu tum, quam quis scilicet primum sortiatur, ut uel mercaturae nauigationis se dedat opportuna mari ciuitate, uel literis academiae proxima, uel mil tiae, si infestis finitimis aut ciuilibus intus factionibus agitetur. Sunt quofertilitas copiaque desides homines &uoluptarios facit, exiguitas, atque siorilitas laboriosos, industrios, diligentes. Verumenimuero, dicet aliquis forte astrologorum, nos haec non negamus, sed asserimus tecum ac praedits mus, uerum esse praeterea locis alias proprietates, ex uidelicet priuatiss fluxibus peculiarique constellatione contendimus, pro trigono, pro plant ta, pro signo cui regio subest, pro coeli dispositione sub qua ciuitatis iacta fundamenta, sub qua eius imperium, aut rex, aut tyrannus inuasit. Verals tur ut sint quae tu dicis, non sequitur, ut uera quoque nostra esse non por sint. Sed nec ego ex his quae commemoraui, egregijssimi diuinatores, lud confici puto, ut non possint esse quę fingitis, sed ut intelligamus ita prcorus ne per ea quae diximus, causam reddi posse omnifariae diuersitatis o e corum &gentium, ut quaerere alias causas minime necessarium sit. Nam quas uos supra astrologi introduxistis &falsas &fabulosas esse, sequentia demonstrabunt.