# Opera omnia 486

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, LVNAE VIS QUOMODO VARIETVR, ET DIES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/486
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/486

potius ergo ueris naturam qualitatemque sequetur à primo quadrangulo ad plenilunium, quàm ab interlunio ad quadraugulum ipsum primum, siquidem ueris natura humida definitur, nec potest à secundo quadrangulo ad coitum hyemem reprę sentare, autumnum à plenilunio ad ipsum quadrangulum, siquidem autumnus siccus, hyems humida est. Luna uero postquam fuerit plena, donec semiplena est humefacit, & indead coitum usque desiccat, ut scilicet eius humectatione cessante, quare tum etiam duratura ligna cęduntur. Multo igitur rectius ipse Ptolemaeus in libro centum enunciatorum dixit, à primo Lunt quadrangulo (ex quo scilicet à congressu Solis abscessit) fluere corporum humiditates ad secundum usque quadrangulum, in reliquis uero temporibus decrescere. Quod quidem praeter rationem quam diximus, ipsa quoque experimenta testantur, nam crescente Luna humidi fit accessio, decis scente fit imminutio. quia non lucis tantum hoc qualitas, sed motus eius quoque ad augmentum uel decrementum operatur, quocirca, cum Soledigressa incipit exoriri donec media illuminetur, plus humefacit calefacitque, quàm tantundem possidens luminis secunda dichotoma tendit ad congressum, quia scilicet illic lumen augescit, hic deficit. Haec est tota Lunaris astro logia, a medicis, ab agricolis, à nautis utiliter & naturaliter obseruata. Nam in uniuersum quidem plantationi commodum existimauerunt tempus adlescentis Lunae, quòd largiore semina humore cibata, ipsa quoque uelociuus adolescant, decrescentis uero, caedendae materiae, quoniam tum omnis ma teria siccior atque attenuatior est, quare non tam facile marcet carieque conficsi Contra si qua caeditur Luna lumine aucta, quia tunc humor exuberat, facile putrescit atque corrumpitur. Quapropter iure laudat Hesiodus nonam lu nae diem arboribus conserendis, sicut & decimamtertiam, quoniam, ut an Plutarchus, insita uis radicibus plenior iam lumine spargitur, eandem incommodam seminibus iaciendis facit, quod iactum semen pluuias magdesideret, ut computrescat & germinet. Porro decimamsextam negat idoneam plantationi, quia deficiens lumen germina satis non euocet. Quanquod Virgilius dixit, septima post decimam felix & ponere uites, & quam sequuntur, haud ita possit intelligi, ut decimam septimam diem significen nam haec uitibus ponendis minime felix, lumine deminuto, sed aut primamseptimam, quae sit post decimam, meliorem, id est decimam quartam iudicauit, qua & plena Luna non infeliciter uites ponunt, aut, quod rationi consonat magis, duos dies laudauit, septimam & decimam, sed decimam magis, quare post decimam, inquit, septima felix est. Sic enim se res habets Siquidem die septima Luna diuidua satis caloris humorumque radicibus plantarum suppeditat, sed idem facit uberiusque dies decima. Omnino de cima septima pręterquàm imperite & falso, denotari non potuit, cumssilla non ponendis arboribus, sed caedendis magis idonea, quod Hesiodus quod quoque tradit, ob eam scilicet quam diximus causam humidi decrescentis. Quare tunc aedificandis nauibus ligna parantur, quas oportet perennare diutius.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
