# Opera omnia 488

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, AESTVS MARIS IN ALIAM CAVSAM QUAM IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/488
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/488

AESTVS MARIS IN ALIAM CAVSAM QUAM IN Lunam referri posse, in quam & si referantur, nihil in Cap. XV. de iuuari astrologiam. E fluxu maris atque refluxu multiplex quaestio est, cum omnibus uideatur hoc à Luna procedere. Adelandus ex opinione Saracenorum causam accessus maris atque recessus hanc & narrat & probat. Nam cum ipsa, inquit, maris sibi brachia, pu ta quae interiecta terrae dirimit moles, obuiare atque confluere impetu concito properent, fit tum montibus interpositis, tum ipsius terrae situ, ut ab eodem cursu, dum deficiunt referantur, utque inde quo & paternus ac naturalis impellit motus, loci ipsius positu reuocentur. Luna uero in causa non est, alioquin eueniret hoc idem in maribus torridae zonae uicinioribus, cum nec magis absint à Luna, ut quamobrem illius uim non persentiant, nec humidae minus undae natura putantur, & tamen nulla ibi reciprocatio, quia scilicet deest causa quam diximus concurrentium partium mole terreni situs hiantium. Haec illius sententia non magnopere abhorrens à similitudine ueri, quando naturali propensione feruntur elementi cuiusque partes ad suam integritatem. Quid igitur mirum: si disclusa loco terris interiacentibus praesentes oceani, dum concurrere gestiunt, ltora feriant accedentes, & obiectu repulsae pariter retrocedant. Qua can sa sublata (quod in australi pelago euenit) uidemus hos aestus non appe rere. Ita quispiam dixerit, hunc accedendi recedendique motum natum lem esse aquę, non quatenus aqua est, sed quatenus partes habet elementi pricipalis, obiectu molis terrenae diremptas & separatas. Quae ratio si cunon satisfacit, audiat aliam, confitentur astrologi non euenire tales recusus in omnibus aquis, etiam marinis, sed in his tantum quarum terrprofunda, dura, motibus crebris aspera, & inaequalis, aqua uero mulius quae nec adiectu fluminum crescit, nec digressu deminuitur, sed diuturnam ibi traxerit sedem densitudine spissa. Quocirca conceptaculum fiab alumnaque uaporum multorum, nec tenuium, nec facile difflabilium, qui de suis parentibus, hoc est aquosa terra, aqua terrosa, deque coeli calore, ducunt amaritiem illam notam, atque salsuginem, Has quoniam conditiones, & fontes, & flumina, sed & maria quaedam non habent, ideo sn illis dicunt hos aestus non apparere. Poterit autem cuipiam hinc apprrere satis aperta & sufficiens causa, marinae reciprocationis, siquidesde tali terra & aqua, uapores identidem quales diximus, uentique suscis tantur, unde in aqua fit uentus, tumultus, praesertim quòd ex motu im pulsuque isto, & uaporum admixtione, calescit, quare locum quaerit ampliorem quo sediffundat. Accedit, quasi tertia causa motus, reflexio uentorum uellicantium aquae summa ad infernas illius partes, qui spiimtibus inde uentis implicati, proruunt aquas in superna conati, tum aquae necessariò dum eructant, abundant, tumescuntque & reiectę pariter, & pulsae. Reuolutae propriam faciunt accessionem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
