Latin
CAPVT PRIMVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT PRIMVM. Vplex (uti ostendimus) supremę huius felicitatis natura est capax, Langelica &humana. Illa coelum, haec terra dicitur: quia angeli coelum, nos terram inhabitamus. Et de coelo non est quòd dicat amplius, quia non angelorum, sed hominum legem scripturus est. Ad homines igitur descendens inquit: Terra erat inanis &uacua, &tenebrae erant super faciem abyssi. Non creat Deus inanitatem, non creat tenebras. Sed terra (inquit) inanis &tenebrae erant: Non dicit haec fuisse creata, sed fuisse. Quod cur sit dictum patebit simul cum cognouerimus quae haec inanitas: quae hae tenebrae sint. Natura humana, quę terra dicitur angelis comparata, statim ab initio, quia statim peccauit, inanis erat &uacua originali iustitia, &pecca ti tenebris facies eius, id est, ratio obducebatur. Neque haec fecit Deus, sed ho minis malitia, qui uolens sehis bonis priuauit, quib. illum Deus ditauerat. Sic naturae corruptae status à Propheta describitur, quae quo pacto deindea Deo per Abraham, per Mosem, per Prophetas, nouissime uero per unigeni tum filium suum &pristinae dignitati restituta, &ad summam felicitatem pa rata fuerit in sequentibus demonstrabitur. Verum &quo tempore aquae obductae tenebris erant infectae, scilicet, primaeuis sordibus notae originalis, spiritus tamen Domini fouebat eas.