# Opera omnia 49-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/49-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/49-2

CAPVT PRIMVM. Vplex (uti ostendimus) supremę huius felicitatis natura est capax, Langelica & humana. Illa coelum, haec terra dicitur: quia angeli coelum, nos terram inhabitamus. Et de coelo non est quòd dicat amplius, quia non angelorum, sed hominum legem scripturus est. Ad homines igitur descendens inquit: Terra erat inanis & uacua, & tenebrae erant super faciem abyssi. Non creat Deus inanitatem, non creat tenebras. Sed terra (inquit) inanis & tenebrae erant: Non dicit haec fuisse creata, sed fuisse. Quod cur sit dictum patebit simul cum cognouerimus quae haec inanitas: quae hae tenebrae sint. Natura humana, quę terra dicitur angelis comparata, statim ab initio, quia statim peccauit, inanis erat & uacua originali iustitia, & pecca ti tenebris facies eius, id est, ratio obducebatur. Neque haec fecit Deus, sed ho minis malitia, qui uolens sehis bonis priuauit, quib. illum Deus ditauerat. Sic naturae corruptae status à Propheta describitur, quae quo pacto deindea Deo per Abraham, per Mosem, per Prophetas, nouissime uero per unigeni tum filium suum & pristinae dignitati restituta, & ad summam felicitatem pa rata fuerit in sequentibus demonstrabitur. Verum & quo tempore aquae obductae tenebris erant infectae, scilicet, primaeuis sordibus notae originalis, spiritus tamen Domini fouebat eas.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
