# Opera omnia 490

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, AESTVS MARIS IN ALIAM CAVSAM QUAM IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/490

Nam sint à Luna, quod libenter & facile etiam ipsi credimus, quid aut pro astrologis, aut contra nos? Neque enim, ut quidam putant, hinc intelligitur agere sidera, non modo motu & luce, sed occultis, influxibus, quando Luna sub imo posita terrae moueat aquas, ad quas tamen tunc eius lumen prouenire non possit. Rogerius Baccon in epistola ad Clementem Quintum Pontificem Maximum, causam reddere uoluit ex lumine in hunc modum. Nam cum, inquit, exoritur Luna super mare alicuius regionis, cadunt radij Lunares ad angulos obliquos, quare debi liores sunt, ideoque uapores exsuscitant à profundis maris, quos consumere non possunt, uapores inquam, ampulosis tumoribus aquas ingurgitan tes, ut extendantur à suis canalibus, sicut ollae pulmentarię suppositus ignis aquam euaporat, unde uasis labra despumant. Quo circa dum ista durat attractio uaporum ebullientium, fluit sedibus aqua. Cum uero Luna fastigio proximat, fiunt radij identidem quoniam rectiores, idcirco fortio res, quanto scilicet illa magis ascendit, qui & demum eatenus inualescunu ut dissoluendis uaporibus pares fiant, ut propterea, inquit Rogerius, segnior fiat accessus ad meridiem proximante Luna, qua declinante statim quoque aquae declinant, sicut in illa ipsa olla, cum magis calor inualuit, uapori bus absumptis, subsidet liquor, & in uasis ima se recipit. Mouet autem poshanc quaestionem propositam, quonam scilicet pacto tendens ab occall ad imum terrae uim mouendi retinet Luna. Nam tunc ascendunt aquaeps, riter atque Luna ab ortu ad summum contendente. Nec tamen (ut consitetur) radiorum uis ulla mediam terram penetrare potest. Hoc igiturips ita dissoluit. Coelum inquit supremum, siue octauum, siue nonum necessario densum est, quandoquidem terminat uisum, qui denso tantummonterminatur. Proinde Lunares radios illuc protensos ad partem aduersam reflecti necessarium est. Idcirco si ab occidente Luna ad imum terrae mouetur, uirtus eius in quadram aliam coeli uigebit oppositam facitque reflexo radio, quod faciebat ab oriente pergens ad summum. Hoc est Bacconis inuentum, in quo adeo sibi placet, ut primum se accessus atque recessus in oppo sitas quadras rationem reddidisse glorietur, cum sint tamen in eius dictis tot pudenda errata quot uerba. Primum contradicit, non dixerim experimento, sed Aboasari certe, cuius se facit interpretem, qui uigore accessuesse tradit, cum ad summum coeli Luna prouenerit, nec prius remitti quam conperit illa descendere. Contra Baccon, quo magis proximat summo Luno remitti putat accessum, dissolutis uaporibus lumine calidiore. Nec uidis Lunae lumen ita nunquam intendi ut marinas exalationes, ne dum por sit consumere, sed nec suscitare tantas quantis opus est in com mouendus accessibus. Quod si perneget contumacius, illud fateatur oportet uel inui tus, aliquot dies circa nouilunium nullos futuros aestus oceani, siquidem eo tempore aut nullum, aut adeo tenue Lunaelumen, ut nulla possit quauis impudentia, dici par procreandis in mari tot uaporibus hisdemque etiam dissoluendis. Postremo cur non fortiores radij descendentis quàm ascendentis? Cur descendens reuocat aquas, effundit ascendens?

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
