Latin
AESTVS MARIS IN ALIAM CAVSAM QUAM IN
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 492
Unproofread scanNot analysed yet
Tum uero uchementiores subinde fieri accessus, ita ut coëunte Lu na sint uehementissimi. Sed hoc nullam habere potest rationem, siquidem luminis haec differentia (quod ad propositum attinet) multum, paucum lumen, crescens &decrescens. Si uel multa uel crescente luce fit accessus quatta fallitur obseruatio. Si pauca uel decrescente, secunda. Si multasts decrescente, fallitur tertia. Si pauca crescente fallitur prima. Verum quacunque potius recipiatur harum traditionum, patet nihil nos cogi nouam comminisci potestatem in Luna, praeter motum &lucem, quare marecommoueat, quando proditae omnes in accessibus maris recessibusque diuersitates, uel à motus diuersitate scandentis sideris uel declinantis, uel à lucsdamnis &incrementis, euidentissime causam habere possunt.