# Opera omnia 492-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, GALENI SENTENTIA DE CRETICIS DIEBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/492-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/492-2

GALENI SENTENTIA DE CRETICIS DIEBVS Cap. XVI. eos ad Lunam referentis confutatur. Risimos, quos latinè iudicatorios dixeris, ad Lunam referritam falso quàm superstitiose equidem non dubito, quod latius tu declarandum. Galenus author inter medicos istius opinionus tertio libro de dieb. creticis, duplicis meminit Lunaris influus tiae, qnarum altera sit à Sole, cuius accipit Luna lumen, altera à signis o liqui orbis, quae motu proprio singulis mensibus permeat Luna. Tumpo nit ex sententia astrologorum, quasique experientia comprobatum, in oP positis locis, atque quadrangulis magnas à Luna commotiones excitam quod tam in habitudine eius ad Solem, quàm etiam ad signa, nulla Solis habita ratione, uerum esse contendit. Ad Solem, quoniam cum fit Luna on uidua (fit autem in quadrangulis ferè locis à coitu) rursusque cum impletus quod in oppositis locis est, aëris statum & tempestates imm utet. Ad signus per hunc modum, ut quicquid coeperit posita Luna, uerbi gratia, in tabro, semper accidat in ea re mutatio, cum peruenerit Luna deinceps ad Leonem, ad scorpium, ad aquarium, quae sunt loca tauro tetragona uel aduesa. Confirmat hoc authoritate Aegyptiorum asseuerantium, si in aliculus genitura, Ariete (quod pro exemplo sit) stellae felices insederint, natum bo ne se habiturum, quoties Luna aut taurum, aut quadrata signa uel opposita permeauerit, contra male si infelices. Hinc putat Galenus creticorum dierum causam fieri euidentissimam. Sunt enim praecipue cretici, septimb& quartus decimus. Peruenit autem Luna septima die ad signum ab squartum, quod tenuit inchoante morbo, decima uero quarta ad signum o positum, cum septem & uiginti diebus & tertia fere diei parte, restitutione suam absoluat. Cum igitur Luna in his locis, quadrangulis scilicet & aduersis citet commotiones, efficit per hos dies, septimum scilicet & quartumdecimum, quibus ad ea loca peruenitur, ut morbi quoque tumultus excitetur. Ad salutem quidem aegritudine prospera, ad mortem perniciosa.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
