# Opera omnia 494

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, GALENI SENTENTIA DE CRETICIS DIEBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/494

Tertiam uero hebdomadam medicinalem, cum sit hebdoma da quaelibet dierum sex, horarum. 10. & septem cum dimidia, patet terminari in uigesima die naturali tantum quatuor horis & dimidia parte horae superexcrescentibus, quae in uigesimum primum referuntur. Atque ita conficitur quòd Galen. imprimis optabat. Et cuius gratia hoc totum commentum fabricatus est? ut dies uigesima longe magis quam uigesi maprima, hebdo mada consequentique ratione cretica putaretur. Hunc sibi gratis laborem sumpsit Galen, neque enim oportuit, nam satis ex mora peragrationis zodiaci, dies 20. cretica defendebatur, praesertim cum non neget ipse uigesimam quoque primam esse creticam, quin & plaerunque in acutis morbis. Neque uero nons ista retulimus, ut inter Archigenem Galenumque arbitraremur, pręscriptum egredientes, sed ne, cum referri dies creticos ad Lunam non posse demonstrauerimus, siue receptam à Sole, siue à signis uirtutem in ea consideremus putaret quispiam non plene satisfactum, quod mixtum quasi quendam influxum Galen. introduxisset, qui praecipuè dies creticos excitaret. Non enim hoc aut Galen. forsitan fecit, aut si fecit, facere tamen rationabilite potuit. Nam si cum illo dicamus, Lunam in quadratis loco alicui prae mordiali signis & oppositis commotiones suscitare, rursusque cum qua drangulis & oppositis Solis radijs illuminatur, non possumus hos à Lu na euentus expectare, praeterquàm his temporibus quibus altero illorum modorum se habet, si de illis scilicet causis euentus expectatur. Nam si utroque tempore parit tales effectus, pro cuiusque temporis habitu & constellas tione, credamus misceri utriusque constellationis uirtutem in eo tempole quo nulla illarum constellationum inuenitur, non alio argumento, quam quòd tempus illud medietas sit summae utriusque temporis simul connumen rati, non scimus nos esse non sumus etiam inter & Orestes. Quare si Galenin hebdomadis istius sui mensis medicinalis & eius medietate, uim istam excitatricem esse putat, non autem in hebdomadis aut medietate messis, quo uel à Sole Luna illuminatur, uel zodiaci signa percenset, inuehit nobis, cum uis illa excogitati mensis ad astrologicos nullos influxus redigi possit, hoc est, nec ad quadrata, uel opposita signa, nec ad quadrangulales oppositasue Lunę cum Sole figurationes. Nam seruari conflarique horum uirtutem in eo tempore quo ista non sunt, nimis, ut dixi, absurdum & comme titium. Nec qui defendere Galenum uoluerunt, simulque creticos dies Lunae cursibus coaptare, promissis stare potuerunt, sed nunc quidem hoc, nune illud tuentur, nunquam utrunque simul. Quaeratur enim, cur quartadetr ma dies cretica sit, ad Lunae cursus, peragrationisque mensem se recipienu quoniam per eam diem ad opposita signa Luna deueniat. Haec ratio parti mensis medicinalis quadrat. Siquidem hebdomada eius secunda in diem 13. naturalem recedit, supersuntque ex eahorae. 11. tantum ad quartandecimam pertinentes. Est enim, ut diximus, hebdomada quęlibet mensis Galeni dierum sex, horarum. 10.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
