Latin
497.5 to 497.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 497.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Per hos igitur dies bellicum canet morbo atque naturae. Sed cur non idem faciet die tertia, ueniens ad geminos plus à Tauro Leone discrepantes? Cur non duodecima aut decimatertia ue niens ad Libram, cum qua rursus Taurus minus consentit quam cum Scorpione? Cur non decimaquinta subiens Sagittarium dissidentem à Tauro sicut Scorpius dissidet atque Leo? Scio quid respondebunt, non esse inter hęc signa aspectus colligationem. Sed non aliò adduci ego eos uolebam, non ut istam aspectuum rationem nullam esse obijcerem, quod libro sexto sumus facturi, sed ut ostenderemus etiam si sit aliqua, non tamen deseruire propositae quaestioni. Nam illa quidem inter duos planetas obseruatur, quorum radios non putant ad complendum eum posse conuenire, siue concordent siue di scordent, nisi talibus inuicem sibi interuallis configurentur, exagono, trigono, quadrangulari atque diametro.