# Opera omnia 498

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, GALENI SENTENTIA DE CRETICIS DIEBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/498
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/498

At uero hic Lunam planetis alijs non confi guramus, sed id solum ad uertimus, ut ad locum contrarium deferatur illi quem prius occupabat. Quanquam autem positam stellam in Geminis, stelle positae in Tauro negabunt astrologi per aspectum colligari, non tamen hunc locum esse illi contrarium denegabunt. Quod si facit effectum prmo con trarium Luna, quia ad locum contrariae deuenit qualitatis, cur si in signo frigido & sicco morbum excitauit, in calidis humidisque collocata naturam aduersus morbum non excitauit, siue illud signum sextum siue secundum siue alio numero quem malueris computetur. Ridiculum hoc omnino, nee quod ab homine dici possit ueritatem potius spectante, quam defendente positionem. Quod si contendant in his aspectibus uim consistere, debent ex consequenti illud quoque concedere, Lunam cum ad tetragona signapeuenerit, morbum confirmaturam, quoniam sicut quadrata signa discordant, ita trigona concordant. Cur igitur si tetragona signa suscitant naturam en contraria qualitate ad signum aegritudinis, eadem ratione trigona exconcordia morbum non excitabunt? Ad quae cum Luna undecima die ferede feratur, erit undecima noxia statuenda, quae tamen à medicis inter salutus res creticas numeratur. Denique erit manifestissimum consideranti traditu creticorum dierum obseruationes à medicis, ex Lunae motu rationem hibere non posse, nam malas quidem commotiones his fieri diebus dicun sexta, octaua, duodecima, decima, decimasexta, decimaoctaua. Reddantho rum rationem ex Luna, si possunt: nam sexta quidem & octaua, saepius s ri bonas conueniret, ut dicebamus, proueniente per hos dies ad tetrage na Luna. Sed cur omnino mala decima uel duodecima, quibus nonfit Lum na in locis aspectu aliquo cum aegritudinis signo colligatis? Cur salutam bus annumerantur decimaseptima atque trigesima? Sed & quae ratio pentLunam quaternos quosque dies uim habere citra uigesimum, ultra uigenmum septenos non quaternos, ut uigesimumseptimum, trigesimumqua tum, & quadragesimumprimum, quem cum excesseris, uigesimi cretis inueniantur, ut sexagesimus & octuagesimus, tum centesimus ac uigesimus Cur inde circuitum mensium & annorum? quae omnia sicuti non habenà Luna causam, ita nec habere possunt à Sole, nec ab alia quaquam conste latione, cum non illae statis diebus, statae quoque uel similes uel concordem inueniantur, sed uariant mirum in modum, nec ordinem ullum seruant, qu possit huic ordini respondere in morborum commotionibus, à naturamas xima ex parte custodito, ut demirari liceat, Apponensem qui malitiam sextr diei, quam Galenus comparat tyranno, sicut septimam regi, redigi aitpor se, ad hoc quòd Luna cursu uelociori ueniat ad tetragonum, sui nimis imturam mor, qui fieri salutares in septima die aegrotationes dixerat ob quadratim turam, quae scilicet morbi signo aduersaretur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
