# Opera omnia 501

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/501
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/501

Sed mihi quidem uidetur plus aquam habere cum terra communionis quàm cum igne, siue locum aduertas siue qualitatem siue motum, quibus nulla alia potest conditio praeponderare. Erit igitur Idem iudicium, quibus nulla potest conditio praeponderare. Erit igitur idem ludicium de humoribus ad elementa relatis, ut magis à pituitae motu diuersus esse debeat motus rubrae quàm atrae bilis. Verum nec illustrium ue terumque medicorum quis quàm ad has causas circuitum febrium retulit. Primus hoc tentauit Petrus Apponensis homo congerere plura natus quam digerere, quem quidem indoctiores ubi nugatur magis, ibi soliti impensius admirari. INFELICITATEM OCTIMESTRIS PARTVS SAturno non esse adscribendum. Cap. XVIII. m tractamus haec, uenit in mentem solere astrologos infelicitatem octimestris partus ascribere Saturno, de qua dicendum hoc loco, sed breuiter est, ne non redarguta uideatur nos cogere, ut uel inuiti concedamus hostilissimorum siderum radijs nos apprehendi. Quod ut uolens concedo, ita non illud uolens, ideo apprehen di nos ab illis ut teneamur, quippe illabi de coelo ita sentiam ut non putem ab eo noxium quicquam prouenire. Summa igitur haec est, falluntur astro logisi credunt ideo natos octauo mense non uiuere, quia sing ulis uteri gerendi mensibus, singuli planetae praesint, & propterea qui primo, idem octa uo mensi Saturnus dominetur, planeta frigidus & siccus, hoc est qualitatib. uitae contrarius. Primum enim & illae per manus traditae planetarum dominandi uices rationem non habent, ut alibi suo loco dicetur, & quòd octi mestris partus non uiuat omnino rationem aliam habet. Sunt qui opinentur, saetum septimo mense conari ut egrediatur, & in conatu laedi, qui si octauo exit, utpote nondum restitutum suae incolumitati, uiuacem esse non solere. Sed ppocrati potius accedo, qui tractatu quem scribit de octimestri partu, causam cur plaerunque non uiuat, hanc esse ait, quod eo mense difficilis sit uteri gestatio. Tunc enim grauius se habere praegnantes, & in matrice nescio quę pati grauia & incommoda, & si pariant duplici labore oppressas & parus & aegritudinis, infirmissimas fieri, unde necessario ipse quoque foetus mbecillior factus, raro diu uiuat. Attestatur huic sententiae, quod si quae nueniuntur uegetiores ualidioresque foeminae, solent octauo etiam mense parere uicturos, quales in Hispania inueniri scribit, Auicenna & Aristot. Aegypto. Verba ipsa Hippocratis super hac resubieci, ne, quoniam liger hic uulgo non habetur, fictum cederetur à nobis. de octimestri uero generatione haec duo continua serie dico eos pari, quae pueri ferre nequeant, proptereaque octimestres non superesse &c. quae sequuntur. CVR NAVTAE, MEDICI, AGRICOLAE, VERA SAE

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
