Latin
Cap. XIX
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 502
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIX. pius praedicunt quàm astrologi. Ria fereerant in illa secunda astrologorum ratiocinatione obiectamenta, primum à mutationibus inferiorum ex Solis Lunaeque cursibus, unde colligebant, &actionem in nos siderum aliorum, &mutationem rerum aliarum ab illis esse coniectan dam. Secundum testimonio bonarum artium medicinę, agriculturae, nauigatoriae, quae suis operibus astrologicas adhibent obseruationes. Et horum ita utrumque reiecimus, ut hisdem telis eos repungeremus, ostendentes, ut paulo ante dicebamus, ex operibus Solis &Lunae, &ex illarum artium obser uationibus, potius colligi quod negant quàm quòd affirmant. Restat ter tium, quòd ab earundem artificum uulgi ipsius praedictionibus sumebatur, quasi nimis essemus iniqui, qui nullam futurorum pręcognitionem con cederemus astrologis totius coeli peritis, quam rudia magisteria, &de populo quiuis interdum etiam assequatur, ita multa de pluuijs, de aegritudr nibus, de pecoribus, de annona quotidie praedici uulgo, cum euentus fidem uidemus. Cur non igitur, inquiunt, qui coelestes causas exploratius norumm &illa rectius, &alia poterunt secretiora praedicere. Hoc est quòd inpraesentia nobis diluendum est, imo ut consueuimus reijciendum in eos, quoaperte nullo negocio breuiter ex pediemus. Nam si uera praedicunturs illis, nulla habita tamen ratione praeceptorum astrologiae, quis non diso rit aut leuem esse coniecturam, esse illa quae omittuut, quae ignorant non necessaria, sed superflua, non secretiora, sed falsiora, non dogmata, sed gmenta. At falluntur aliquando inquit Ptol. qui astrologica nesciunt? quiom quòd astrologi saepius. Conficitur igitur ut astrologi minus astrologism teneant, quàm qui astrologi non sunt. Neque enim potest hoc denegari, n gis, ad fidem respondere quae dicunt medici de aegris, agricolae de annon na, nautici de tempestatibus, pastores de pecoribus, quàm quae de hisdem rebus ab astrologis praedicuntur. Ratio statim in promptu est, quandoque dem astrologus signa respicit, quae non sunt signa, causas speculatur quan non sunt causae, propterea fallitur. Respicit enim coelestem dispositionem quae causa tantum uniuersalis non efficit uarietatem inferiorum, nisi promi teriae conditione causarumque efficientium inferiorum. Tamen nec coelestis illa dispositio quam respicit, sed ficta ab eo in coelo dispositio per uanisam mas regulas &commentitias, non natura, sed arbitrio constans astrologorum, siquidem, ut demonstrabimus, non hominum ille pater &deorum Deus, in coelo fecit imagines, signa, partes, antisia, dodecathemoria, de mus &huiusmodi alia quibus utuntur. Sed in coelo mentitus haec est hominum deceptor, &deorum infamator astrologus. Proptereaque nihil m rum, si nullam rem futuram certa ratione praenoscere ista ars potest.