Latin
Cap. XIX
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 505
Unproofread scanNot analysed yet
Nec quae de tempestatibus anni totius hic congruent, quae de moribus, de pestilentia, de annona, de bellis pronunciabunt, quare scilicet à diuersissimis ista constellationibus inuestigant. Quod legenti tum astrologicos libros, tum astrologorum uaticinia, haud difficile constabit. Non igitur suae superstitioni faciem hanc praetendant honestamentumque Methodi naturalis, ut catenus se subijcere res humanas sideribus dicant, quatenus aëris corporisque dispositio in qualitatibus primis à coclo dependent. Nam hoc quidem ingrediens artem asserensque eam quasi possibilem dixit Ptolemęus, sed in processu explicatuque dogmatum nec obseruauit, nec potuit saluis professionis iuribus obseruare. Alioquin, quod dicebam, pau cis constaret astrologia, cui tantum de aëris dispositione &habitu corpo rum foret dicendum. Reliqua ex his paucissimis datis regulis quiuis è medio sibi coniectaret. Sed &innumera sunt in Ptolemaei libris &aliorum, quae de materiae qualitatibus primis originem ducere nullo modo possunt. NEC NOXAS ELEMENTORVM, NEC DAMNA NOstrorum corporum esse à coelo.