# Opera omnia 507

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/507
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/507

Idem de rubra dicendum cum regnauerit Mars, quandoquidem illorum radij & natura sua benefici sint, ac salutares, nec agunt instar ignis, sed quemadmodum calor insitus nobis uegetalis, animae manurecte operatur ad finem certum pro salute uiuentis, ita lumina illa uitalia intimae mentis suae animi organa, non ad perniciem unquam, sed ad com modum corporum subditorum & benificentiam agunt. Saturnus in atram bilem (siquidem illi praeest) nihil unquam non ordinatum, non uiuificum influet, quare non excitabit illam ad exitum animalis, sed moderabitur ad conseruationem. Nec habebunt à stellis suis humores, cum illae praeualuerint, quo magis & uiolentius agant, sed quo moderatius atque uiuacius. Nunquam mors à coelo, sed à materia cum uitio proprio, quęque qualitas ita degenerauit, ut pręfecti sideris disciplinam non sustineat, sed uel euagetu immodica, uel remissa deficiat. At nostri diuinatores, qui se coeli sicut interpretes, ita patronos & defensores faciunt, non tantum morbos irritatu nimio primarum qualitatum, sed & uitia ipsa, caecitatem, surditatem, referunt ad stellas, & quod est dete stabilius, etiam ipsa monstra, quo nihil dici, nihil cogitari potest absurdius. Nam quid aliud monstra quàm peccata naturae? Haec autem nemo unquam phi losophus retulit ad efficientem causam, praesertim indeficientem, omnes ad materiam. Nec ita quisquam delirauit, ut diceret monstrificos partus culpa fieri uirtutis informantis, quae scilicet Dei acta manu nihil delinquat, sed accusant materiam situ uel quantitate, uel qualitate, male formabilem, & opifici suo contumacem atque rebellem. At longe maior insania coeli uirtutem damnare quàm seminis. Quae tanto minus errare potest atque deficere, quanto ipsa natura potentior, & domina & artifici iunctior, à quo non aliter quàm per ipsum ista seminaria uirtus inferior regitur atque formatur. Nimis igitur quàm absurdum, putare coelestium motus & configurationes (si modo ua riant istę configurationes efficientiam planetarum) aliter unquam ire atque com poni, quàm naturalis tenor & cursus exigit ordinatus rerum inferiorum. Alioquin naturae iste ordo, cuius transgressio monstrum, ubinam sedet? ubinam habet originem: si non haec in coelo: aut quomodo suam satis uocem audiunt? quo rem malam, inordinatam non naturalem, cuius origo uitium & infirmitas, primis ascribunt naturę causis, omnium optimis, ordinatissimis & potentissimis. Vere ergo dixit Auerrois qui crediderit Martem aut sidus aliud quoquomodo dispositum nocere corporibus, aliena credere ab omni philosophia. Sed ita est certe, nulla professio coelo magis iniuriosa astrologica supestitione, quae quicquid à nobis fit praeter rationem, culpa uoluntatis, quicquid in materia euenit pręter ordinem, uitio temeritatis, la bilisque materiae, id totum sideribus ambit imputare, nec putat illorum saldam dignitatem, si non illis indignissima quaeque accepta referantur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
