# Opera omnia 508-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, NEQVE BELLA NEQVE EXTERNA A PRIMIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/508-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/508-2

NEQVE BELLA NEQVE EXTERNA A PRIMIS Cap. XXIII. qualitatibus pendere. Llud uero nimis ridiculum si possunt sidera facere frigus, ęstum aliasque qualitates, posse etiam bella, seditiones, posse urbes eue tere, imperiaque permutare. Nec minus positioni ridicula ratioNam excitata, inquiunt, bili incorporibus regum & principum, aestu animi flagrantiore fiunt auidiores iniuriae, uel reponendae, ud inferendae. O beatam Italiam & perpetua pace florentem, si pituitosos habere tibi principes liceat, magnum hoc bonum atque diuinum, paruo constarem potest, unciola una lecti pharmaci bilem educentis, si rite principibus diuidatur, his qui magis bellicosi, totum nobis pacabit orbem. Haec quis consu tet potius quàm irrideat? quasi hęc demum bellorum causa, quasi ne magi auaritia, quàm ira, non cupido, non occasio spesue potiundi. Non simultates & odia quae sunt apud astrologos à Saturno potius quam à Marte. Non interdum amor ipse iusticiae bella suscitent atque tumultus, quasi non saepius sit animus regum pro bile Deus. Nunc bonos exercens ad uirtutem, nunc puniens malos ministerio saepe malorum, quos ille carnifices in mundana repub. & quasi uisibiles daemones habet.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
