# Opera omnia 509

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, NEQVE BELLA NEQVE EXTERNA A PRIMIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/509

Verum hic quamuis deridicula dicunt astrologi, uidentur tamen aliquid dicere. At externa quae pro nostris humoribus nihilo uariantur, quomodo referent ad istas quatuor qualitates: exilia, dignitates, diuitias, egestatem, liberos, uxorem, amicos, inimicos? habent (inquit Ptolemaeus) affinitatem cum animo & corpore, ut cum animo quidem, honor & dignitas, cum corpore uxor atque diuitiae. Quae ista affinitas ô Ptolemaee: ut fortuita haec animi corporisue conditionem sequantur? An quod soletis dicere, si quem Martis influxus efficit bi llosum, eidem & uulnera & uiolentam mortem infligit, quoniam bilis ar dorad rixas incitet atque ad arma, inter quae mors ipsa familiariter habitat. Verum solet à nobis id maxime siderum opus existimari, cum homo mitis, in ocio degens, nulli contumeliosus, in pericula tamen, in gladios, in ini micitias, fatali ui quadam trahitur quasi nolens, pariter bellicosus homo, cra bronumque ut dicitur irritator plenus dierum, illae sus domi obeat inter suos. Curigitur ille Martio calore destitutus gladio tamen oppetit, quod est opus Martis, hic in pace moritur, quanquam Marte fere ipse calidior? Praeterea possint huiusmodi quaedam nonnihil prae se ferre commertij cum his quę intra nos sunt, quare ad habitum corporis referantur, illa qua ratione differentiam corporis animique consequentur, uxor, diuitiae, dignitates, & quę hoc genere alia sunt, profecto ne somniare quidem hoc licet. Quapropter & ipse Ptolemaeus primo capite libri Apotelesmaton, ubi suam struit rationem de siderum efficientia, non aliud colligit quàm quòd aliquo modo consequens erit corporis scilicet atque animi, quatenus haeret corpori, diuer statem ab astris prouenire, de fortuitis rebus nihil adijcit eo loco. Ita enim sribit, profecit igitur dicere quis quocunque tempore status ambientis nos seris sit futurus. Sed & proprium cuius libet hominis habitum & temperamentum intelliget ducto de st itu aëris argumento cum formabatur. Quaredicere poterit quale corpus, & qualem animum sortiretur. Tum quomodo successu temporum se habebit, praeuidens scilicet futuram aëris ispositionem tali temperatura corpori conuenientem, facere ad eius inco lumitatem, uel dissonantem occasionem dare morbi & aegritudinis. Haec biPtolem, in quibus quemadmodum apparet nulla mentio super externis. Mox uero proximo capite ubi iterat dicta nectitque seqentibus, exterioaetiam adijcit, quasi de illis quoque probasset, forte falli putans posse Lectorem, cui iam ratio excidisset, ex qua illud deduci comprobarique dicebatur. Quare si dederimus Ptolemaeo mutari materiae primas affectiones, humiditatis & siccitatis, frigoris & caloris, pro conditione statuque siderum, minime tamen concessuri sumus esse sidera diuersos hominum ua riantia casus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
