# Opera omnia 51

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SECVNDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/51

Nam & scriptum est: aquae quas uidisti gentes sunt, & cum Dominus lesus uinum fe cit ex aqua, quod in pharisaei domo defecerat, figurate ut nostri scribunt, significauit aquas, id est, gentes ad eam fidem esse uocandas. Quae apud ludęos apud quos fuerat antea in posterum deficeret. Itidem in mysterijs tradunticcirco aquam uino misceri, quòd aquae, id est, gentes sanguinem Christi per fidem crucis hauriant & combibant. Illa igitur pars asserta à iugo aquarum Dei prouidentia fuit, ut si reliqua terra obruta undis spiritalis nequitiae inutilis & deserta erat futura nec idonea fructibus uerae religionis, haec saltem esset, quę luce suscepta quam protulit prima dies & rore coeli quod secunda statutum est, id est, doctrina legis ad ubertatem adiuta, germinaret interea quasi herbas, plantas, & arbores, iudicia, ceremonias, & bonos mores, donec cum temporis plenitudo uenisset etiam quod Esaias optabat Saluatorem foelicissima germinaret.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
