# Opera omnia 511

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, OCCVLTAS VIRES COELESTIBVS NON INESSE, PER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/511
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/511

Multiplicibus insigniri distinguique proprietatibus arrogat dignitatem imperfectae naturae, perfectę uero derogat, cui proprium, ut dixi, simul collectum in uno possidere, quod partiario possident inferiora diuisim, quod utique priuilegium si perpetuo motui corporis & calorifico lumini non conueniret, utique praeter ipsum inquirendum esset aliud in coelo quod actu simplici ambiret complectereturque uirtutem corporum quorumcunque corruptibilium. Sed in eo si plene hoc reperitur, alia comminiscendi non est necessarius labor. Reperitur autem indubiè, siquidem sineillo res ulla corporea nec generare, nec genita exercere suas operationes potest. Tolle enim ipsum cum suo calore, nec poeonia caducis opitulabitur, nec hyacinthus sanguinem sistet, nec rheumbarbarum bilem educet. Et sicut rerum quaecunque agunt in nos cessaret efficacia, si caloris intimi nostri fomento non excitaretur, ita cessaret & uirtus corporum illorum, & calor ipse uiuentium, nisi coelesti calore & fouerentur seorsum, & inuirem copularentur. Actus igitur & perfectio uirium, quaecunque rebus terrenis inditae sunt, hoc ipsum lumen calorificum est, quatenus quidem calet, sicut omnium calor rursus perfectio est, quatenus lucet. Et quemadmo dum nec uideri colores, nec oculi uidere, praeterquàm lucis istius beneficio possunt: Ita nec dotes corporum quorumcunque aut consistere ipsę, aut seafficere inuicem possunt, si motus illius atque caloris ope destituantur. Quare sicut ad dignitatem decoremque pertinet coeli, qui pro tanta colorum diuersitate uno ipsius natiuae lucis splendore coruscent, ita fuerit suae persectionis, pro multiplici materialium uirtutum numero unam possedisse uirtutem, & illis omnibus nobiliorem, sicut omnes colores lux antecedit, & perfectam illarum constitutionem, sicut lux omnium colorum perfecta constitutio est, nec plus detrahi putemus dignitati coeli, si particulares istas dotes stellis abnegamus, quàm quod ipsum quoque coelum, nec flauum credimus, nec caeruleum, neque prassinum, nec purpureum, quae sicut in terrenis speciosa & necessaria uarietas, ita nec possibilis insideribus, nec decora.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
