# Opera omnia 515

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, OCCVLTAS VIRES COELESTIBVS NON INESSE, PER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/515
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/515

Quod autem se res quaelibet ipsa diffundat, & per diffusionem notificet atque propaget, ad Solem potissimum referetur, cuius esse uideatur operatam materiam uincere, de qua sibi simile parit, qua & generatio ipsa & manifestatio. Quid si igitur differrent opera Planetarum, quod & ultro concedimus, non ratione, non fide experimentorum, non authoritate Platonis, Aristotelisue coacti, esset tamen quoque omnis diuersitas rerum inferiorum, non à coelo, sed à causis inferioribus, agente illo quod est suum semper in omnibus, eodem modo, sed opere uariato, tum à proximis causis, tum à dispositione materiae, particulares magis quàm uirtutes in sideribus ponere, quando nec istas uniuersales nulla ratio persuadet, posset se quibusdam aliter suspicari sine piaculo, & cum doctorum etiam autho ritate non nego, sed quod sequens liber ostendet, sique huiusmodi nec sunt il e quas astrologi dicunt, nec illis afficimur eo modo quo credunt.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
