Latin
CAPVT
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 52
Unproofread scanNot analysed yet
Probabimus autem illud primo ex testimonijs Iudaeorum per opera diei quarti aduentum Christi nobis significari: secundo ostendemus nobis Messiam repraesentari per nullam rem congruentius quàm per Solem, colligemusque euidentissime ex temporum ratione non uenturum in poste rum Christum, sed lesum ex Nazareth filium uirginis promissum Hebręis Messiam fuisse. Est inter decreta ueteris Hebraicae disciplinae per sex dies Geneseos sex milleannos mundi sic designari, ut sint quae hic dicuntur opera primi diei uaticinium eorum, quę primo mundi millenario futura erant ut contingerent, opera item secundi eorum quae in secundo, &sic deinceps eodem semper utrobique successionis ordine seruato: cui sententiae etiam attestatur inter iuniores Moses Gerundinensis theologus primae celebritatis apud Hebraeos. Meminit &diuus Hieronymus in expositione Psal mi illius, qui Mosi inscribitur, uideturque opinio haec fundamento praecipue illi inniti quòd mille anni (ut inquit Propheta) unus dies sunt apud Deum. Quartus igitur dies, si uera est haec doctrina, uaticinium est eorum, quae quarto millenario mundi euentura sunt: Age nunc ostendamus iuxta annales Hebraeorum, &quam approbant ipsi annorum supputatiomem quarto mundi millenario lesum apparuisse. computant illi ab Adam ad diluuium annos mille quingentos quinquaginta sex, à diluuio ad Abraham annos ducentos &nonaginta duos, atque ita ab Adam ad Abraham colliguntur anni mille octingenti quadragintaocto. A genitura autem Isaac ad ruinam secundi templi, quae fuit post Christi mortem numerant annos circiter (neque enim reseco ad uiuum) mille sexcentos sexagin ta. Supputant enim ab Isaac ad exitum ex Aegypto annos quadringentos &triginta, ab exitu ad templum quod Salomon aedificauit totidem fere, à Salomone ad templi desolationemi per Babylonios annos quadringentos &decem, à templi instauratione sub Esdra ad hanc sub Tito captiuitatem annos quadringentos uiginti. Itaque si omnes simul collegeris, computabis à mundi exordio ad Christum iuxta ipsorum Hebręorum mentem annorum tria millia quingentos &octo, ut &in ipso quarti millenarij medio Christus aduenerit &intra eiusdem millenarij quasi intra terminos quarti diei &lunae, id est, ecclesiae, lux toti mundo affulxerit, &innumerabilis martyrum, apostolorum, doctorumque multitudo qui intra quin gentos annos post Christi mortem omnes claruere, &firmamenti, id est, legis obscuritatem &nostrae noctis tenebras illuminauerint. At dicent He braei: Estoper hęc tempora Iesus aduenerit. Nondum habes lesum Christum fuisse, nisi ostenderis creditum à nostris futurum ut per ea tempora Christus ueniret. Bene res habet &ęquum postulant, &nos pręstare faci le possumus quod iure postulant. Manifesta, enim uulgata, publica apud eos feruntur Heliae oracula citra omnem figuram, citra uelamen ex professo dicentis quarto mundi millenario uenturum Messiam, quę ne uel fictauideantur à me, uel pro arbitrio interpretata, afferam testimonia ipso rum Thalmutistarum, cum quibus nobis est controuersia, qui &illorum faciunt mentionem &ipsa ueritate cogente fatentur praeterijsse tempus ab Helia praedictum de aduentu Messiae.