Latin
CAPVT
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 520
Unproofread scanNot analysed yet
Damnantur (inquiunt) innocen tes, facinorosi, praemijs afficiuntur, à quibus quaeso principibus, iustis an iniustis? si à iustis nec coelum satis erit tanto miraculo, si ab iniustis, quid coelo opus est, ubi despectrix coeli malitia satis est. Quaerit Aristot. in Problematis: Cur ferè idem semper boni &pauperes, cumque multas afferat causas &ueras &facetas, nullam tamen affert à coelo, ut qui scilicet sciret sentes &tribulos, non coelum germinare sed terram. At cautus homo &pru dens, quod maxime fugiebat discrimen incurrit, euadit alius periculum cui se temere saepius exposuerat? Quid est quod admiremur? cur non minus haec nunquam euenire, quàm si eueniant saepe pro miraculo sit haben dum, horum cum plaerunque fiunt causa quaerenda est, prius quidem proxima: Haec si deest, remotior &occulta, cum de raro &fortuito non est alia causa inuestiganda, si eorum satis meminimus quae sapientissimus Aristot. &secundo lib. physicae auscultationis, &sexto primae philosophiae scriptum nobis reliquit. DISPVTATIONVM IOANNIS PICI MIRANDVlae aduersus Astrologos libri 111. Finis.