# Opera omnia 522

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, FORTVITA A COELO NON ESSE. CAP. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/522
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/522

FORTVITA A COELO NON ESSE. CAP. II. Ortuitae res pro quarum bono uel malo euentum fortunatos uoca mus homines & infortunatos hae praecipuè sunt, quae sicuti fa tales imprimis putantur, & à coelesti decreto pendentes, ita predictionum astrologicarum pars maxima & potissima materia sunt. Nam quae per se causas proximas habent, ut conditiones animi & cor poris, non exigere adeo superiorem causam occultioremque uidentur, quàm quae temere fieri casuque dicimus, quum fieri sine proxima causa uideantur, talia sunt feliciter uel infeliciter nauigare, peregrinari, mercaturam facere, fodientem terram thesaurum inuenire, latronibus, bestijs, occurrere, regi placere, periculum euadere, bona seruitia, malaue sortiri, domum ingredi mox ruituram, & quae alia hoc genere praeter consilium, praeter opinionem, miseris & uerè aegris mortalibus accidunt, de quibus ut quae prorsus extra nostram manum sint, & extrinsecus ueniant in nos, optamus maxime astrologorum audire sententiam. Alioquin quo quis corporis habitu sit uel à speculo, uel à medico sciat, sicuti & qualem mentem sciat à seipsosi modo mentem habet, at quae fortuita nuncupamus, ea sunt quae potissi mum per artes diuinatrices humana curiositas expetit, hęc igitur ante alsa. nullo modo de coelo praeuideri posse probabimus, nec alia ratione quàm qua utitur Thomas Aquinas, eo maxime loco quae fauere sententiae astrlogorum uidetur, hoc est tertio libro contra Gentes, ubi fortunatos à colo & fieri homines & infortunatos dicere uidetur, ea ratio talis est. Virtus coelestis corporis non agit intellectu uel electione, sed quemadmodum ntura agit, Naturae proprium est ad unum tendere. Effectus igitur qui non est unus à naturali causa per se esse non potest, at quae ex accidenti concurrunt inuicemque conueniunt, ea uere unum non sunt, sed duntaxat unum po accidens. Concursus igitur huiusmodi quem solemus fortuitum nuncuupare, nulla esse potest per se causa naturalis, sed coelestis causa, naturalis causa ut dicebamus. Et igitur rerum huiusmodi fortuitarum causa per seesse non potest. Adijcit hijs exemplum, quo simul declaratur quomodo non efcausa per se coelum huiusmodi euentorum, sed tantummodo ex accidenti, instigatur, inquit, aliquis a coelo ad sepulchrum fodiendum, accidit ei ut insepulchro thesaurus sit, quare fodiens sepulchrum thesaurum inuenit, non fult hoc à coelo ut inueniret thesaurum praeterquàm ex accidenti, quin ex accidenti est eundem esse & sepulchrum & thesauri locum, nam instigare homis nem ad sepulchri fossionem, in quo latet thesaurus ut thesaurum inuenias causae rationalis est & intelligentis, cuius proprium est rem unam ad aliam referre & ordinare, naturalis causae non est, qua duntaxat ad unum fertur, ut diximus, qualem esse coelestem radium nemo diffitebitur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
