# Opera omnia 526

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, QUOMODO RERVM FORTVITARVM CAVSA SIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/526
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/526

nobis prorsus imprudenter in id quod bo num facit euentum, aut quamuis non consilio deliberationeque impetutamen ad id animi ductis, cuius ita rationem ignoramus, ut quo ille sefers obstinatissime tantum remo ueloque descendamus, illud primum ad casum putat referendum, hoc ad diuinam motionem qua penitus ipsa uoluntas o cultis impulsionibus inclinetur, quod passi solent illa dicere, praesagit animus nescio quid, non possum aliter uelle huc rapior, alia cogitanti mens non accedit, & ita cum sui consilij rationem nullam reddere possint, itatem men libitum sibi, ita praeiudicatum animo pertinaciter asseuerant. Quolo co philosophus Aristot. & Deo nota esse omnia, ut superius diximus, & nihil esse sublimius Deo, unde possit uoluntas nostra moueri, quod magnum esse immortalitatis argumentum affirmat. Ex quibus omnibus ita colligi potest rerum humanarum quasdam fieri casu, quasdam natura, quas dam electione, quasdam diuino consilio, nam licet nihil fiat praeter Dei con silium, ita tamen partimur ut fieri diuinitus ea dicamus, quę relictae sibi hu minum mentes non efficerent, sed peculiari numinis impulsu commotesa ciunt, praeter illam generalem summae potestatis omnibus assistentiam sine qua nihil esse, nihil fieri, licet minimum potest. Sic quamuis proprium hominis sit agereelectione, regitur tamen interdum natura cum motibus affectionum corporalium mancipatus, iudicium rationis non expecte Declarantur haec uno exemplo. Indicit rex bellum finitimis, forsitan in cam sa natura regis est bellicosa, cupida, irrequieta, forsitan non tam passione ducitur quàm ratione uel iure uindicandi quod suum est, uel iniuriae reps nendae, uel alijs de causis. Potest praeter haec omnia speciale Dei consilium interuenire, semper iustum semper rationale, licet non eius semper ueliusii tia uel ratio omnibus pateat. Dei, inquam consilium, & animantis ad belum capescendum, & cum ita liber armantis ad uictoriam, quo pactoles quitur apud Ieremiam prophetam: Ecce ego mittam & assumam uniucusas cognationes aquilonis, & Nabuchodonosor regem Babylonis seruum meum, & adducam eos super terram istam, & super habitatores eius, & si per omnes nationes quae in circuitu illius sunt. Et apud Esaiam: Assurum ga furoris mei & baculus ipse est, in manu eius indignatio mea, ad gentem fallacem mittam eum, & contra populum furoris mei mandabo illum, ui auferat spolia, & diripiat praedam, & ponat illum in conculcationem, quasi lutum platearum, ipse autem non sic arbitrabitur, & cor eius non extimabit. ap col,

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
