# Opera omnia 531

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, AD COELVM NON ESSE REFERENDVM, SIQVID A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/531
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/531

Propterea Plato in epistola ad Syracusanos, cum Homerici illius dicti memi nisset: Dij mentem abstulerunt, quia homines potius adiectam ipsi mentem abstulerunt, quod Euripidis ille sententia confirmat, qui sortem animae filiam esse dixit. Prudenter igitur uitam institutentes ratione naturali, tum pia religione diuinam nobis beneuolentiam parantes, luitemus omnem superstitiosam uanitatem, alioquin qui uel futura praeuidere, uel cum sint mala praecauere per astrologicas sperauerit obseruationes, audiet Esaiam sibi dicentem. Veniet super te malum & nescies ortum eius, & irruet super te calamitas, quam non poteris expiare. NEC PRAETERITA NEC QUAE AD ALIOS ATTInent posse ex aliqua constellatione pręuideri. Cap. V. Vod si habeant forte de fortuitis rebus aliquid quod respondeant. Quanquam habere nihil possunt, aut uerum, aut uerisimile. De his quae geniturae horam antecedunt quaeso quid respon i debunt? hoc est, quonam pacto putabunt effieientem causam suis effectibus esse posteriorem? Quid de his item quae non solum priora, sed etiam aliena, ideoque suas causas non huius geniturae constellatione, sed alibi possidentia, ut cum ex hora qua filius nascitur de parentum, auorumque, Efratrum natu maiorum naturis fortunisque pronunciant. Haec enim & priora illa sunt constellatione, & ab ea itidem aliena, ut quę à praeteritis iamdiu proprijs constellationibus sui habeant fati ordinem & dependen tiam (si quod scilicet esse fatum à coelo existimemus) in eo item qui nascitur quomodo illud efficit natalitia constellatio, quod multis ille diebus ante diem natalem accepit. Praedicunt enim ex themate geniturae, mas ne an foemina sit qui nascitur, mancus an integer, pulcher an deformis, deque riijs huiusmodi corporis conditionibus, de quibus omnibus iacta alea rat priusquàm è matris (ut ait Lucilius) bulga infans committeretur. Hon rum omnium ptaedictionem qua sibi ratione astrologi uendicant: sed nec ffectu causa posterior, nec praeuidenter ex coelo aliter quae inde pręuiden tur, quàm quo pacto effectus ex causa praecognoscitur. Haly Auenrodam apotelesmaticos Ptolemaei libros enarrans, quasi nostram hanc soluens quaestionem, ostendere uoluit quonam pacto, ex fratris fratrum, ex filiorumgenituris parentum fata praeuiderentur. Non quoties, inquit, mulier congreditur uiro toties concipit, sed tunc solum cum ea incidit hora cuius constellatio, cum parentum constellatione concordet, & quoniam quae cum alio pariter conueniunt inter se quoque conuenire necesse est, si conueniunt cum parentum constellationibus filiorum omnium geuiturę, erunt ipsae quoque inter se concordes, quare & mutuo etiam sua inuicem fata significabunt, sic ex fratris fratrum, ex filij genitura parentum naturae fortunaeque demonstrantur. Ego uero in hac astrologica subtilitate nescio quid primum coarguam uel irrideam.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
