# Opera omnia 533

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, PVTVRA MVLTO POST TEMPORE A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/533
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/533

PVTVRA MVLTO POST TEMPORE A PRAESENti constellatione effici non posse. Cap. VI. Vid quòd non solum pręterita, sed si recte consideremus, nec quae multo post tempore sunt futura effici possunt à praesenti constellatione, quod est tamen familiare frequentissimumque in astrologorum prędictionibus. Vbi enim non illud legitur apud eos, Planetam orientalem in prima uitae parte praestare quod pollicetur, occidentalem in postrema, qui horoscopum occupauerit, uel horoscopi fuerit dominator cito dare quae sua sunt, paulo post cumqui decimi loci iura possideat, qui occidenti uel aff uerit uel praefuerit sero, serius qui imo coclo fuerit collocatus, atque alia hoc genus innumera. Hoc denique attestantia, non fieri à constellationibus quod sunt facturae cum ipsae sunt constellationes, sed multis potius annis postquam fuerunt, huius uero mirandi exemplum in nulla uirtute uel actione naturali, qualem esse coelestem con sitentur, apparet, ut scilicet tunc efficax magis existimetur cum non est, quàm cum est, non remanet autem coelestis influxus in corpore instar medi tinae. Sed respondebunt fortasse etiam si praeterit ille siderum positus, durare tamen uirtutem inde nobis infusam quae suo tempore pro natura agen lis materiaeque habilitate, suos tandem effectus in lucem sit aeditura. Ego ue soquod attinet ad naturam agentis, obijcio illis quod prius obijciebam, uaviariquidem pro agentium conditione, uariaque uirtute effectus quoque na turam, & conditionem. Sed hoc esse omnibus causis pariter commune, ut suod sint effecturae, tunc magis efficiant quando sunt, quàm cum multo iam tempore defierunt. Quod spectat ad materiam si forte dicant non statim fieri regem & philosophum eum qui nascitur, licet coelo id promittente, quia etas repugnat, poterit uideri non absurdum esse quod dicitur, sed cum ętas forum munerum capax est, quae natalitiae stellae pollicebantur, cur tamen non fit, cuius & causa sufficiens iam praecessit, & materia habilis idoneaque praesto est. Sed aut cessare aiunt effectum tot annis, quot signorum partibus à tali loco Planeta distabat, aut quia talem in themate coeli locum obti nuit, nisi sero praestare sua beneficia suis non posse, hoc rationalis potius na turae, pro electione arbitrioque sua munera quo uoluerit tempore dispensan tio, naturalis causae, nec est, nec esse potest. Praeterea si ex se quidem daret stauim coelum quod promittit, sed materiae dispositio est in mora, non erit astro gl euentus tempora praecognoscere qui coelum considerat, sed eius poius quimateriae statum conditionemque cognoscit, ut quid futurum sit ab estrologo audiat, quando futurum astrologo ipse demonstret. Quod item sespondebant seruari uim à coelo deriuatum praetereunte constellatione, stire ab eis uelim, ubinam conseruetur? utique aut in materia, aut in causis inferioribus & secundarijs, quorum siue utrunque siue alterum eis placet, sciant nec in aestu fluentis refluentisque materiae, nec in tam uaria atque mutabili particularium causarum multitudine, uirtutem coelestem posse cau dem & stabilem tam diuturno tempore permanere.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
