# Opera omnia 535

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, AVSPICATIONIBVS QUAS ELECTIONES DICVNT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/535
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/535

Quo pacto in eius posteros regnique successores haereditario quasi iure deueniat, noxia ista uirtus cuius & susceptaculum perijt, & origo praeterijt. Sane quid possit sine rubore interrogantibus ita nobis respondere, equidem non perspicio. Dicet igitur forte non in principe ipso urbis institutore, sed in ipsa potius urbe, in ipsis primis lapidibus super quos erigenda est, pestilentiam illam recipi, Martis pestifero quasi quodam afflatu, omnes eius urbis principes afflaturam. Bellum utique inuentum Mosaico etiam testimonio confirmandum, qui leprosae nobis domus expiationem proPhetica olim inspiratione monstrauit. Sed uereor ne congesta desuper hu mus, proximisque lapidibus inculcata, nephritim illam martiam non prohibeat, aut si omnino exhalet, non egenos potius & pauperes pestilentiae magis oportunos inuadat, quàm principem ipsum ciuitatis. Qui in suburbana aliqua uilla forte habitauerit, credo gladio non peribit, praesertim si pluribus passuum millibus ea distat ab urbe, quàm ut Martius ille uapor, calce, ruderibus, intertrimentis, interim undique suffocatus, integer illuc possit, efficaxque peruenire. Sed haec philosophis periclitabitur gloria Flatonis, academiae & Aristotelis, qui in suis de Republica libris, ubi de condenda regendaque feliciter urbe, ac ciuitate tam multa perceperunt, detam utili, tam obseruandaque cautione nihil nobis scriptum reliquerunt. Quae omnia si non per iocum serio pensitemus, uidebimus iure Haly interpretem Ptolemaei, quanquam summum astrologum partem tamen hanc astrologiae, quae est deelectionibus friuolam inefficacemque existimasse. ASTROLOGOS MENTEM NOSTRAM COELO SVBIICEre quanquam ut sunt astuti id dissimulare conentur. Cap. VIII. Actenus demonstratum est nullam ex corporalibus rebus & temporarijs, quarum maxime ius habere coelum putatur, depen dere à coelo, quo scilicet modo astrologiopinantur. Nam neque dea quae sunt fortuita, nec quae ad alios attinent, nec quae aut pręterita sunt, aut futura, longo post tempore, tum eorum maximam partem, quae ut fiant feliciter à certis horarum obseruationib. auspicantur. Quae si non ita efficit coelum, ut è coelo praeuideantur, quanto illa minus quae sunt incor porea, de quib. tamen pronunciare astrologica superstitio nihil erubescit. Continentur enim hoc genere morum, ingeniorumque diuersitates, & quęcunque animi nostri opera & proprietates, continentur quę ad daemones, ad mentes superiores, ad Deum, ad efficaciam supplicationum, ad arcana conscientiae, ad statum futurę uitae, atque hoc genus alia pertinent, de quibus omnibus mille dogmata praedicendi nugiuendum hoc hominum genus arrogantissima temeritate diuulgat. Et quidem à moribus exordirer, quos alios atque alios esse in hominibus putant, pro uarietate natalis constellationis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
