Latin
AVSPICATIONIBVS QUAS ELECTIONES DICVNT
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 536
Unproofread scanNot analysed yet
Sed solent cum hic urgentur dissimulare quod sentiunt, &de arbitrij libe tate multa funditantes, cauendum praecipere, ne cogi putemus à stellis no stram libertatem, à quibus solum propensionem inuitamentumque aliquod habeamus, quod uel sequi uel declinare nostrae sit electionis. Detegam igitur primum fraudem huius defensionis, plurima afferens dogmata ipsorum ex quibus pateat mentem ipsam eos coelo subijcere, etiam ubi à corpore non dependet. Postea nec morum ingeniorumque diuersitatem eo etiam quo dicunt, modo in coelestes causas referri posse declarabimus. Ergosi non aliter putant humani animi differerentias esse de siderum habitu &positione, quàm ut affecto aliter atque aliter corpore, animi etiam operatio nonnihil immutetur, quomodo ex Marte in nona coeli regione feliciter constituto, tantum praestari nobis posse contendunt, ut ab obsessis corporibus sola praesentia daemones expellamus? Quod non animi solum est ad corpus inclinantis, sed sic uiuentis in corpore, ut Deo plenus &mentes habitans penetralia, in corpore uiuere se non sentiat. Quomodo item ex parte Solis, de arcanis conscientiae eius qui nascitur erga deo? &homines, iudicaturos se praesumunt? quibus in manu animi &non stra magis libertate, nihil positum est, nec ita ut angelicae pateant cognitioni, nec potestati subijciantur. Denique si societas corporis coelo anlmam sociat, quomodo de statu eius cum extra corpus est posita, de coelus sti constellatione pronunciant? Vulgatum enim apud illos duos esse planetas authores felicitatis, Venerem, &louem, sed diuersis officijs, ut Venus praesentis. uitae felicitatem largiatur, Iupiter fututae. Maternus postquam multa ex his commemorauit quae à Saturno praestantur in Leone constituto, tum ita subiungit. Sed cum haec omnia fuerint assecuti longe ui morientur, &anima eorum ad coelum Dijs applicata transibit. Saturnus enim in Leone positus animas eorum qui sic sehabuerint in terra, innumeris angustijs liberatas ad coelum, &ad originis suae primordia reuocat. Haec ille. Vnde non id solum intelligi uolo quàm ad impietatis usque suspicionem astrologica ista superstitio se diffundat, sed quanta scriptonbus huius artis fides adhiberi potest, quasi nisi experta usuque comprobatalis teris mandauerint, quos proculdubio scimus cum scribebant experimentum non habuisse uitae futurae. Nam si à suis consectaneis uita functis hęforte intellexerunt, potius quae ad inferos quàm quae ad superos mittes ret constellatio poterant intelligere. Quanquam enim putant se certa horm supplicantes à Deo impetrare posse quod uolunt, non tamen facile credam, nisi dogma mutauerint, aeternam se ab eo felicitatem impetraturos, &certe putant illi quod diximus. Scribit enim fabulosissimus ille Albumasar, qui Luna loui coniuncta cum capite draconis Deo supplicauerit, impetraturum à Deo quicquid petierit.