# Opera omnia 54

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/54

Quare eadem ratione non post quartum millenarium, sed dum quartus ageretur inanitati legis, plenitudo euangelica succedere debuit. quod si impudenter & pertinaciter negare pertendant, audiant suos Thalmutistas nostram sententiam maxime roborantes. Fatentur enim ipsi iam tunc cum scribebant praeterijsse tempus ab Helia praedictum de aduentu Messiae, idque suis imputant peccatis. Quod si uerba Heliae sic acciperentur, ut post quartum millenarium Christus esset uenturus intra fines ipsius quarti, nec dixissent nec dicere potuissent Thalmutistae, praeterijsse tempus promissi à Prophetis Messiae, quoniam quo tempore scripta est doctrina Thalmutica, quam nos attulimus, nondum à mundi exordio fluxerant anni quatuor millia. Apparuit enim ut supra ostendimus. Iesus postannos à mundi exordio iuxta Hebraeos tria millia quingentos & octo. Scri ptum (ut ipsi tradunt) Thalmut Hierosolymitanum trecentesimo anno post Christi mortem. Babylonium autem centesimo anno post Hierosolymum. Quare utrunque intra fines quarti millenarij conscriptum est, & tamen praeterijsse tempus dictum ab Helia de Christo uenturo & fatentur & conqueruntur. Quo hic se contendent aut quas latebras quęrent, ut hunc nostrum solem ipsis inuitis per uniuersum illucescentem omnino fugiant, omnino non uideant? Fatentur Thalmutistae (si non credunt ueteribus) praedicta à prophetis de aduentu Christi tempora praeterijsse. Fatentur creditum à Prophetis uenturum illum per ea tempora, per quae lesum ipsi aduenisse uolunt. Nec sui doctores omnino non ueri sunt, cum dicunt ob eorum peccata non uenisse Messiam. Neque enim illis uenit: qui eum non agnouerunt. Neque est Messias, id est, redemptor, uindex pessimae captiuitatis, beneficus rex, retributor terrę promissionis, id est, supernae Hierusalem, nisi ijs, qui Messiam eum confessi sunt, quod si in propria uenientem sui non receperunt, non sunt iam sui, qui erant sui, sed ab ortu ueniunt & ab occasu, qui in sinu Abrahae recumbant, filij autem dilectionis eijciuntur in tenebras exteriores. Vnde & importuna eorum soluitur quaestio, saluti futurum Messiam Hebraeis. Chri stum autem exitio fuisse & perditioni. Neque enim sunt Hebraei, qui promissum Hebraeis ex stirpe Dauid regem & Dominum non modo non sequuntur aut colunt, sed quasi latronem, quasi sacrilegum, quasi prophanum, per omnem iniuriam & contumeliam cruciaffigunt. Si filij Abrahae essent, perstarent in institutis Abrahae, & cuius diem hunc, scilicet, quartum ille praeuidens gauisus est, ipsi quoque gaudentes aduentantem exciperent. Attulit pacem Messias hominibus, sed non omnibus. Neque enim dictum ab angelis simpliciter, & in terra pax hominibus, sed adiectum, hominibus bonae uoluntatis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
