# Opera omnia 541

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CORPOREAS DISPOSITIONES NON EFFICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/541
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/541

Ergo erit constellatio qua semen factum est potius spectanda, sed hoc postea, si igitur praeuideri corporis dispositio, praenunciarique poterit, Ex hora conceptionis poterit utique magis, quàm ex hora natiuitatis, ex qua nullo modo potest, sed an ex illa etiam possit sequentibus li bris exami nabitur. Nunc illud demonstratur, errare astrologos, qui breuiore corpore, an procero, obceso, an macilento, firmo, an imbecillo, man co, an integro, legittimo, an monstroso, nascatur is qui nascitur, ex geniturae hora pronunciant. Has enim ille omnes conditiones longe prius adipiscitur, quàm formatus iam & absolutus ex matris utero in publicum emittatur. Quare sicuti non fiunt ab ea constellatione, quam dudu scilicet praecesserunt, ita nec prędici ex eius obseruatione à mathematico possunt. De conceptus tempore postea disputabimus, nunc illud scire lectorem uolumus, putasse summos astrologos, quae ad corporis attinent temperaturam proximis causis & coelo inferioribus à Deo dependere, ut quemadmosium scribit Haly, ueniam dari sibi postulauerint, si in praedicenda corposis dispositione exciderent à ueritate. Nos igitur totam de coeli efficientia sisputationem ita colligamus. Si coelum causa est uniuersalis, non esse ab Prerum particularium uarietatem & distinctionem, & si in eo quoque partifularium proprietatum effectrices uirtutes esse concedamus, non tamen sulusmodi quales de coelo astrologi uaticinantur, cum neque fortuita in cau qis naturales. Nec quae sunt mala in optimos authores, nec quae à ratione ronsilioque proficiscuntur, in principia naturali necessitate efficientia, nec in corpora incorporeos radios, nec quae iam praeterita, aut longo post tempore sunt futura in praesentem constellationem, nec quae ad alios attinent, innosttam genituram referri nulla ratione posse uideantur. Tum esse persosurdum & ab omni philosophia maxime alienum, quorum proprias cau sis uideas, & manifestas & sufficientes apud nos in uiribus corporum inferiorum, in animorum diuersitate, in affectu, consilio, occasione, consuetudiue, in concursutam uario confluentium undique rerum, atque causarum, eorum tamen originem quaerere in sideribus, quae neque sit ibi, neque ut esse possit, autrerum quae fiunt, aut coeli efficientis natura conditione patiatur. Hinc factum, ut omnes philosophi (quorum studium in perscrutandis rerum tausis laborque uersatur) cum à medicina, aut mathematicis, ab omni arte atque Ssentia, rerum ueras causas mutuetur, astrologicis tamen causis nusquam stantur. Quòd, ut Phauorinum, Carneadem, Possidonium, Timęum, Pitlagoram praetermittam, ab ipso Aristot. à Platone, à Plotino, ab Auenfoë, ab Auicen. à bonis utriusque familiae sectatoribus factum, inter initia Eeis delaetimus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
