# Opera omnia 545

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SIVE SIGNA SINT SIDERA, SIVE CAVSAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/545
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/545

Nam ut illis concedam esse à coelo desiderium illud meum sciendi de absente, gratia exempli, quonam pacto se habeat, quae tandem ista consecutio, ut statim illud etiam sit uerum futurum, qua hora desiderium hoc meum astrologo explicauero, huiusmodi esse coeli constitutionem, quae mihi statum absentis ostendat. Vnde haec competentia, aut foederatio, & nostri desiderij, & rei quam scire desideramus. Quod si forte respondeant uim eandem coelestem quae rem illam procul efficiat à nobis, uellicare simul animum nostrum, quasique admonere rei quae fiat. Primo illud sequeretur, tunc solum ista incessere nos desideria cum res ipsafuerit, & tamen de his quae aut pridem facta, aut longo fient post tempore, aut quae etiam nunquam fient, efficaces fiesiputant posse interrogationes. Praeterea id si dicamus non erit spectansa coeli constitutio qua hora astrologum interrogamus, sed quo primum momento interrogandi cupiditas nos inuadit. Siquidem eadem similisue constellatio est, quae & parit euentum, & desi derium agnoscenillius suscitat in nobis. Quod utique si rationabiliter insaniendum, longe rationabilius diceretur, quàm quod dicunt astrologi obseruandum scilicet tempus sciscitationis, non quo nos primum sciscitandi cusa sollicitauit. Tum quoniam ut dicebamus si qua inter haec esse potest rognatio, siquis consensus, non aliter esse potest, quàm & rei quae facta est, & desiderij nostri quae quoquomodo ad eandem, aut similem constellationem referri posse uideantur. Tum quòd hora qua astrologum ipsconsulimus uariari potest, mille de causis quibus fiat ut serius aut ciius astrologum conueniamus, ut si eius domus remotior sit à nobis, si runtem in uia quis remoretur, atque alia hoc genus temere intercurren, quae horam quaestionis proptereaque coeli configurationem, de qua est responsurus aliam atque aliam faciunt. Sed haec nihil curant astrologi, quibus iamdiu familiare est, ea semper & dicere & sentire, quae nullam habeant prorsus rationem & firmitattem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
