# Opera omnia 547

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, MIRACVLA A COELO NEC FIERI NEC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/547
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/547

Non igitur, si ab ęuo miraculum aliquod facere Deus disposuit, miraculi eius indicia naturalibus rebus inseruit, ita ut ad naturae ipsarum rationem significatio haec pertineret, sed naturalia quidem signis naturalibus miraculis antecedentibus miracula uoluit significare. Cataclismum diuinae iustitiae miraculo euenturum, diuinitus inspiratus diuinitusque seruandus Noë mundo significauit, educendos Hebraeos ex Aegypto, & dandam illis legem facta per diuinam uirgam à Mose miracula magis astro logisque Aegyptiorum, testificata sunt, subijciendam populo Dei terram promissionis, & quae in ea supra leges naturae mira Deus erat operaturus, non naturalis aliqua coeli configuratio, sed coercitus manu creatoris rapidissimus Solis motus indicauit, ut traiectum sicco pede lordanem, & sonitu buccinarum, diruta urbis moenia praetermittam. Ezechiae uitam diuina uirtute prorogatam, non benigna louis irradiatio recto sua spacia ordine percurrentis, sed retrocedentis Solis miraculum demonstrauit. Prodigium uerbi corporati, & uirginis puerperij, quum mentium supra mentis naturam diuinitus afflatarum oracula annunciarunt, tum in ipsis corporibus coelestib. & terrenis prodigia mille testificata sunt, dum immensum illud domino nouum sidus exoritur, nunc cum eodem in cruce deficiente, Sol, unaplena, contra naturae ordinem deficit, his signis diuina miracula & demonstrantur & confirmantur, quae à naturali rerum statu nec fieri possunt, nec conuenit indicari. PER STELLAM MAGORVM NON POSSE CONSTELLAtionem aliquam intelligi, & declaratio quarundam scripturarum quae imperitis possent uideri astrologiae adsti

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
