# Opera omnia 548

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/548
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/548

An cum famescit, tempus putet commedendi? quaecunque tamen per id tempus fuerit coeli consti tutio? & cum satis laborauit, corpus curandum? & cum satis obdormiuit, tempus euigilandi. Quae si omnia habere suum dixerit tempus, non pro eius tempotis constellatione, sed pro natura ipsius rei quae fit, proque occasione opportunitateque faciendi, sic pariter alia quae & Deus facit supra naturam, & homines faciunt propria libertate, quanquam nullas desiderent ut fiant constellationes, necessario tamen aliquo tempore fieri, & congruentius hoc quàm illo tempore fieri atque commodius. Decuit mitti filium Dei eo tempore quo est missus, ante non decuit, causa in coelo non est, sed in proposito Dei, & exigentia rerum de qua multa scribunt theologi, quantum licult eis per indicia scripturarum ad diuini consilij secretum penetrare. Decult item postquam est natus non statim occidi, sed quo tempore expediens fult permisit ipse se manibus impiorum, atque ea hora fuit potestasque tenebrarum. Idem in reliquis intelligendum, quod ex uno nobis libri Geneseos lo co aperte declaratur. ibi enim cum terram promissionis, sic ex re appellatam, Abraae Deus promittit. Tum inquit, scito peregrinum suturumse men tuum in terra non sua, ubi quadringentis annis affligentur, generatio ne autem quarta huc reuertentur. Hactenus scriptum si fuisset, insultarem astrologus, non potuisse diuinam promissionem impleri, donec totalnorum spacijs euolutis ad certam perueniretur cocli dispositionem, quam esset euentum illum paritura. Tu uero uide quid ex Dei persona prophelsm subijciat: nec dum enim, inquit, completae sunt iniquitates Ammorreoru usque ad praesens tempus. Vide igitur quid expectaretur? non compulatio scilicet louis & Saturni, aut sideralis alia constellatio, sed plenitudo iniqui tatis in Ammorreis, per quam diuina iustitia cuius legibus res humana non fatali necessitate reguntur, & merito illos expelleret, & fidelis Abrae semen illuc introduceret.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
