# Opera omnia 55

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/55

Vtique idem Sol, qui puros oculos illuminat, aegros & debiles caecat & obscurat. & recta fit ratione, ut qui bonis est salutaris, idem malis sit noxius. & qui amicos beat, utpote potens & non ingratus: Idem etiam hostes fulminet & disperdat. Si male euenisset Iudaeis suscepto Christo, non fuisset Christus. Sed si male euenit crucifixo, utique fuit Christus. Qui de suis uictoribus etiam cruci affixus, tunc cum maxime uictus apparuit, tanta eorum cum strage & calamitate triumphauit. Quid igitur caeci Solem expectatis? Adest Sol & lucet, sed lucet in tenebris, & tenebrae uestrae illum non comprehendunt. Praeterijt dies quartus, quo ortus est Sol. Qui non dissoluit legem sed perfecit, sicut neque Sol firmamentum destruit, sed exornat, sed perficit: sed illustrat. Probauimus ex ordine diei quarti & tempore aduentus Christi intelligenda de eo quae hic dicuntur. Probemus idem ex figurae similitudine, quia per nullam aliam rem imaginari Christum congruentius possumus, quàm per Solem. Nam & in Sole posuit tabernaculum suum, & exijt detribu luda, cuius signum est Leo Solare animal, & cum Solem in republica Plato uisibilem filium Dei appellet, cur non intelligamus nos imaginem esse inuisibilis filij. Qui si lux uera est illuminans omnem mentem expressissimum habet simulachrum hunc Solem, qui est lux imaginaria illuminans omne corpus. Sed quid alia quaerimus? ipsum Solem interrogemus, qui patiente Christo aduersa Luna deficiens consensum nobis suae naturae euidenter ostendit. Vt iure optimo nos, ne tangam altiorem causam, diem quam uocant mathematici Solis & diem Domini uocauerimus, & illius cultui totam mancipauerimus. Vel hinc ostendentes non esse cur amplius corporeum Solem (ut olim gentes) colamus, quasi regem coeli & dominum, postquam Sol inuisibilis coaeternus patri & coaequalis, per quem & coelum & terra condita sunt, sedentes in umbra mortis homines illuminauit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
