# Opera omnia 552

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, QVIBVS VIIS ASTROLOGI DE GRANDIORIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/552
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/552

Tum si quis quaerat ab eis, ubi nos, aut in quo nunc orbe, hoc est sub quo rectore uiuamus, respondent sub Leone & Luna, quod ita probant. Scribit enim Aoniar in libro de natiuitatibus coepisse nouum orbem magnums quo tempore ea fuit louis Saturnique coniunctio, qua cataclismum uolunt fuisse praesignatum. Ea uero praecessit cataclismum annis, ut dicunt, ducen tis septuagintanouem, isti uero orbi praefuisse ait Aoniar ex planetis Saturnum, ex signis Cancrum, quod dixit etiam Albumasar in libroprimo de magnis coniunctionibus, differentia prima. Haec ergo supponentes quasi cardinem totius supputationis, colligunt ex eo quod attulit ipsenus mero annorum natum esse dominum lesum, cum unus & quadragesimus supra centesimum annus uolueretur eius orbis, qui ab eo quem diximusm sub quo fuit diluuium, quintus & decimus cui pra sit ex signis Leo, explu netis Luna terminandus anno gratiae, millesimo sexcentesimo quinquag simonono. Haec est omnis astrologorum sententia, nec uidebis qui inpu blicis annorum uaticinijs, si magni orbisfaciat mentionem, Leonem & Lu nam rectores mundi gubernatoresque non constituat. Possem ego hicobil cere quàm leuis eos moueret coniectura, ut tot annorum, quot coeliparium finxerunt, spacium, magnum orbem uocarent, quàm nulla ratione dice tur durare uim mundi gubernatricem unius planetae per tot annos prasertim planetae inferioris. Tamen nec à Ptolemaeo nec etiam ab ullo antquorum tale aliquid unquam excogitatum, sed Arabum esse iuniorumsis gmentum. Sed his omissis, necessarijs eos primum rationibus urgeamusm & quas uitare non possunt si stare suis principijs uolunt, nec dogmatise nunciare. Dicant igitur mihi si magni isti orbes sint statuendi, an inipsa prima mundi constitutione cui omnes consentiunt, noui orbis exordium faciant an non faciant. Si dicant se non facere, quid dicere possunt absum dius? Si facere, iam mathematica deductione rescindam quicquid de mignis orbibus supra determinauerunt, ostendens fieri non posse ut fillsunt uera quae dicebant cum orbis constitutione noui orbis exordia cop. rint. Albumasar enim, quo praecipue authore nituntur, à mundi initione diluuium numerat annos integros duo millia ducentos uigintiocto: Licun Eusebij supputatio hunc numerum annis sexdecim excedat. Sed nihilins terest utrum dixerimus & cum astrologis disputantes eorum maximeopis nionibus utamur. Statuatur igitur numerus annorum ab Adam ad dilu uium ex sententia Albumasaris, aduersus quem disputamus, patet à conima ctione ea quae diluuium, ut dicunt, praesignificauit, & cum qua simul no uus orbis coepit, relinqui ad mundi creationem annos mille nongentos que drighsdraginta septem, cum ipsa diluuium praecesserit, ut dicebamus annis ducentis septuaginta nouem, diuidamus igitur eum numerum numero magni orbis, hoc est per trecentas & sexaginta partes erit planum conflari inde integros quinque orbes magnos, tum annos superare indiuisos supra centum septem & quadraginta, quare necessario initium magni orbis statuetur anno mundi centesimo quadringentesimo octauo.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
