Latin
QVIBVS VIIS ASTROLOGI DE GRANDIORIBVS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 554
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum sint ante orbem diluuij ad mundi usque initia orbes quinque integri magni, sex autem imperfecti, siue quinque numeremus siue potius sex fieri non potest, ut si primo orbi Aries dominetur, sexto aut quinto Cancer dominetur. Aut si primum rexit orbem solare sidus, or bi diluuij Saturnus praeficiatur. Nam si praefuit primo Aries &Sol, praefuit igitur secundo Taurus &Venus, tertio cum Geminis Mercurius, quar to Luna cum Cancro. At nec quinto nec sexto Cancer &Saturnus, sed illi quidem Saturnus cum Leone, huic autem Iupiter cum Virgine. Quomodo igitur non erubescunt haec posteris scripta relinquere tantae uel ignorantiam uel hebetudinis manifestissima testimonia? Sed hoc ingenio ferè sunt authores astrologiae. Sic &nescio quis Ocliaton alios sibi fingens orbes magnos uolebat efficere, ut &mundi constitutio &Iesu natiuitas, noui orbis haberet initia, idemque utrique signum, hoc est Aries signorum caput praefice retur, quod cum ei aliter non succederet, dixit numerari debere ab Adam ad Christum annos quatuor mille trecentos &uiginti. Tot quidem si numeremus erit plane quod ille omnino uolebat. At eum numerum nullam storia recipit, sed à Graecis quidem Latinisque scriptoribus per annos fer nongentos, ab Hebraeis &per quingentos, ab astronomis alijs etiam po mille centumque dissentit. Sed uoluit ille potius non esse quod erat quàm ita bello suo commento renunciare. Quemadmodum illi ueteres quos tradus Aristoteles, qui cum semel statuissent omnia esse denario numero distribus ta, nec tamen in uniuerso plus nouem sphaeris inuenirent, dixerunt necen sario aliam esse terram, ut denarius eorum numerus impleretur aemulation quadam diuinae sapientiae quae non seipsam ad res, sed rerum ueritatem ismat ad seipsam. Postremo praetereundum non est, si essent aliquid isti magorbes necessario, quod quidem per eos dicunt astrologi falsum esse oporis re, cum in illis euoluendis plurimum aberrent, putant enim hunc qui nuncre uoluitur, cuius agi uolunt annum centesimum nonagesimum quintum &bem esse à primo quidem decimumnonum, ab eo autem sub quo fuit diluuimrdecimumquartum atque hac ratione illi praeficiunt Leonem &Lunam. Sed hoe esse non potest nisi à mundo ad nos annos numeremus sex mille octingens tos triginta octo, quod ueram quidem annorum supputationem exces per annos plusquàm mille &quadringentos, ut in tractatu nostro debi ratemporum supputatione probauimus, sed &si alias sequamur histori caeteros scilicet Latinos qui plures computant annos, pauciores tamen suueniemus his quos isti ad suos orbes corrogant perficiendos, cum nullaui storia in eo numero sex mille &septingentos aut circiter excedat, quibiu tamen ipsi centum ferè &quadraginta adijcere deprehenduntur, ut suam orbium positionem defendant, quam saSari tis puto etiam inexpertis esse confutatam.