# Opera omnia 555

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SATVRNIAS REVOLVTIONES, ABOASARIS INVEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/555
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/555

SATVRNIAS REVOLVTIONES, ABOASARIS INVEN tum & historijs & rationi aduersari. Cap. III. Estat de Saturnijs reuolutionibus. Et has quidem solus sibi fin xisse uidetur Albumasar, & posteum alij non magnopere his utuntur. Sed uideamus quid sint & quid mouerit Albumasarem, & quantum in his, ut in caeteris solet, aberrauerit. Cum Saturnus decem periodos absoluerit, quae trecentis ferè annis exiguntur, putat magna tum cuenire in rebus humanis. Motus est hac coniectura quòd inalijs suis historijs aliquando comperit post hunc numerum annorum insigne aliquid euenisse, inde ipse dogma fundauit reuolutiones Saturni decem mutationem afferre rerum inferiorum. At in ipsa hac primum historica coniectura uide quàm aberrauerit. Post Alexandrum enim, inquit, exactis annis trecentis apparuit Aielasor filius Bel qui Persas contriuit, & post alios totidem annos apparuit lesus dux scilicet noster. Hac igitur ra lione erunt à lesu ad Alexandrum anni sexcenti, quod extra omnem controuersiam constat esse falsissimum, cum nulla historia quadringentos humeret annos à Christo ad Alexandrum, & ipse Alphonsus in astronomicis tabulis non plures numeret undecim atque trecentis. Videamus moto, hi praecipui authores astrologiae, ex quibus fundamentis mirabia eosum dogmata fulciunt. Idem Albumasar post Iesum inquit, exactis dem Saturnijs reuolutionibus orta est lex quae est media inter Nazarenos Faganos (sic enim uocant gentes.) At sane scimus nullam post Chrisum legem ante Maometem exortam, sed puto intellexerunt Arabes isti ixiam Manicheorum, qui & Minin uocantur apud Talmutistas, qnę qui tem haeresis non solum iam decem exactis, sed prius etiam quàm nona Sa urni reuolutio perficeretur, inualuit. Quae omnia si exhistoria ille fideli attulisset, non propterea erat dogma faciendum hoc Saturni decem perioros parere, alioquin mille mihi ego huiusmodi dogmata confingam. Sam & Hebraei primum templum à Salomone aedificatum ad quadrinSntos aut paulo plures annos aiunt permansisse. Tum quod secundo sub Parioaedificatum est non plus decem annis superfuisse, hoc est quadrinSentis & decem, à cuius desolatione ferè per annos totidem suas leges in pabylonia sibi confinxerunt, faciamus hinc dogma, quartamdecimam semper Saturni reuolutionem, Saturniae Iudaeorum genti mutationem magnam afferre, & probabiliora dicemus quàm Albumasar qui denarium sibi numerum elegit. A quo illud & libenter sciscitabor, unde natura scilicet, istas reuolutiones exordiatur, & sub qua coeli parte initium faciet istius periodi, rationem afferat quaeso cur illam potius caeteris antepofuerit. Sed non est diutius laborandum in confutandis his nugis praesertim quae alijs astrologis praeter Albumasarem, parum satisfecisse uidentur, imò ita, ut ipse etiam Alliacensis, qui in tractatu de Concordia historiae & Astrologiae his magnopere usus fuerat, in elucidario confessus se nullum eas habere fundamentum euerso stylo magnam sui libelli partem inuenta taxatione corrodens.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
