Latin
PLANETAS MAGNIS CONIVNCTIONIBVS IVNCTOS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 558
Unproofread scanNot analysed yet
Ita enim scribit Haly eius interpres. Sed in centiloquio (sic enim uocant) multa huius rei dedisse documenta, cum uerbo quinquagesimo eius libri subeat ne planetarum coniunctiones obliuiscamur, in quibus magna sit cu ficacia, &uerbo item tum quinquagesimo octauo, tum quarto &sexagesimo earundem rerum nos admonet magna tradens de his praecepis coniunctionem maximam, mediam, minimamque distinguens. Ego ue rò ab cis responderi nihil potius uellem, ut uel hinc palam omnibus fiaquaecunque eorum dogmata maiora admirabilioraque uidentur ea uo ex uanis opinionibus, uel ex falsa ueterum authorum intelligentia pullulasse. nam quod dicunt tacuisse hoc Ptolemaeum in libro Apotelesmators ne mysterium proderet, tantum abest ut negem, ut nec in Centiloquio crr dam proditum ab eo, in quo certè tam nihil magis locutus est de istis coniunctionibus quàm nec de Priami morte, aut bello Troianorum. Quopcto autem plura eius authoris enunciata peruerterunt, &quanti ex unerrores deinceps propagati, deinceps aperiemus. Est quinquagesimum Ptolemaei uerbum, ita apud eos, hoc est in uulgata editione. Non oblius scaris esse centum uiginti coniunctiones quae sunt in stellis erraticis, inslis enim est maior scientia rerum quae fiunt in hoc mundo, suscipientios. incrementum &decrementum, Graecè est ita, ne praetermittamus centum &decem nouem coniunctiones. In his enim posita est coniunctio (orum quae fiunt in mundo generationis &corruptionis. Primum plun buit istis coniunctionibus barbara interpretatio quàm tribuat Ptoleme us apud quem illud non est, non esse maiorem scientiam rerum quae fium ord in mundo quàm quae est ex illis. Praeterea ut illud omittamus, sentents enunciati alia non est, quàm ne solam spectemus sideris uniuscuiusque! prietatem. Sed ex eorum coniunctione uarias sciamus uariarum rerum fectrices uirtutes exoriri, quod nemo denegat ab omnibus astrologis ens cedcndbis cedendum, sed in quas potissimum maximas quasque rerum inferiorum mutationes referamus superiorum esse siderum coniunctiones Ptol. certè non dixit, sed potius si eius dicta rectè &legantur &intelligantur, contrariam no bis sententiam indicabunt.