# Opera omnia 559

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, PLANETAS MAGNIS CONIVNCTIONIBVS IVNCTOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/559
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/559

Non enim centum & uiginti (ut uulgo legitur) has esse dixit coniunctiones, sed solum centum decem & nouem, quia his scilicet Solis & Lunae coniunctionem non numerat, ut quae priuilegia habeant peculiaria praerogatiuamque singularem in magnis uniuersalibusque mu tationibus, reliquas omnes aceruatim in numerum ordinemque redigit, ut inter quas alia aliae singulari nulla conditione pręstaret, quod non aduertentes barbari expositores quasi omissum foret uitio librariorum Solis & Lunę coniunctionem addiderunt, legendumque centum & uiginti, non autem centum decem & nouem, quod Graeci omnes codices habent, putauerunt, ut non contenti sensus deprauatione, literae quoque fidem adulterarent. Transeamus ad alia. Scribit Ptolem. uerbo. 58. in hunc modum: coniunctionis locum, quo in loco ab anni ascendente est inspice, siquidem cum profectio illuc peruenerit, tunc tempus erit. & uerbo. 64. est huiusmodi in minima coniunctione differentia mediae coniunctionis, & in media maximae coniunctionis differentia. putant Arabes & Latini utrobique per coniunctionem à Ptol. Sa tur, & louis coniunctionem intelligi. Sed ita nemo falleretur qui Graecos au thores astrologię pręsertimque Ptol. inconniuentibus oculis aliquando perlegissent, quod enim dicimus coniunctionem, Gręcèσύνοδος est, quae dictio rum absolutè profertur pro Solis semper & Lunae copulatione accipitur, nisi additum sit cuius ea coniunctio fuerit, uti Veneris & Mercurij, Iouis & batur. & aliorum planetarum. Quare cum utroque enunciato σύνοδον absolutè dixerit Ptol. nihil ultra adijciens, manifestissimum apud omnes qui non sunt Graecae lectionis penitus insolentes, de luminum coniunctione intelligere Ptolemaeum, non autem siderum aliorum. Atque ita prioris, hoc est octaui & quinquagesimi uerbi sententia est, ut signo & loco ubi in anni reuolutione Solis Lunaeque coniunctio facta est diligenter obseruata cum anni profectio per anni scilicet menses distributa, per quam alterum alteri signum iuxta seriem constitutionis in dominandi potestate succedit, ad eum locum peruenerit, effectum expectemus, quoniam ipsa antegressa anni conuersionem Solis Lunęque coniunctio nobis significauerit. Vtitur enim his maxime Ptol. luminarium con gressib. ad totius anni euentum inuestigandum, quod nemo nescit qui Apo telesmaticos eius libros euoluerit. Sunt autem in huius uerbi translatione mul ta addita, omissa, interpollata. Nam & pro coniunctione coniunctionem minorem legunt, cum nulla in Gręcis exemplarib. maioris uel minoris differentia adijciat, & terminus profectionis ad plures annos extenditur, cum nihil de hoc apud Ptol. qui de unius tantum anni euentis, uti dicebamus, facit mentionem, sed fauere magis illis uidetur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
