Latin
PLANETAS MAGNIS CONIVNCTIONIBVS IVNCTOS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 560
Unproofread scanNot analysed yet
Postremum illud enunciatum ubi coniunctiones maximę mediae, minimaeque distinguuntur, qualem differentiam in luminarium coniunctione multi non intelligunt, sed facile hoc &apertum his qui ad Ptolemaei lucernam non oscitabundi aliquando uigilarunt, cum enim ille, ut diximus, omnia tribuat Solis Lunaeque coniunctionibus, tum has triplici genere ordineque distinguit. Nam quae defectum efficiunt alterius luminaris, eas statuunt primo loco, per quas non unius anni, sed multorum interdum euenta possent pręuideri. Has maximas ideò numcupabimus, quia &maxime tunc sidera illa coniunguntur, cum nec longitudine discrepent loci, nec latitudine, &maxime remota futurorum euenta portendunt. Contra, minimae apud illum quae singulis fiunt mensibus, &unius tantum men sis nobis indicant dispositionem: Medias inter has quae ingressum Solis in signa quatuor tropica proxima antecedunt, Arietem, Cancrum, Libram, Capricornum, à quibus totum anni tempus quod sequitur nobis indicatur, aut uernum, aut aestiuale, uel autumnale, uel hybernum. Quoniam igi tur quod uniuersalis dispositio indicat, particularis sequens distinguit &determinat, ideo mediam dixit coniunctionem maximae esse differentiam, mediae uerò minimam, ut si gratia exempli Lunae Solisque coniunctio ęqui noctium uernum proxime antecedens qualitatem nobis futuram ueris osten derit, sciamus tum id totum &minui &augeri pro natura coniunctionum, quae sequentibus singulis mensibus rata reuolutione contingent. Et quam habent habitudinem menstruae istae ad illas quatuor temporum coniunctiones, eandem habent illae trimestres ad maiores &paucas deficientium siderum coitus atque congressus. Haec est Ptol. opinio de maximis, medijs, minimisque coniunctionibus, quod barbariisti non intelligentes benlissima sibi somnia fabricati sunt de Saturni louisque coniunctionibus, quarum maximae post nongentos &sexaginta, mediae post ducentos &quadraginta, minimae post uiginti annos redeunt, quod praeter ea quae diximus congruere enunciato etiam non potest, quoniam maxima apud eos coniunctio medias minimasque complectitur, quare non poterit effectus maximae coniunctionis per minores illas determinari per quas illa per multas saeculorum reuolutiones exigitur. Quid igitur dixit Ptolemaeus mediam esse maximae differentiam, mediae uero minimam? hoc est illud figmentum ex falsa unius authoris intelligentia natum quo se isti adeò iactant, quo se reputant, gloriabundi quòd religio omnis stellis sit ligata, quo sanctissimas leges, prophetarum aduentus, diuina miracula potestatibus siderum fatorumque subijciunt. Certè nusquam se magis pueriles ostendunt aut magis rudes, ridiculique inueniuntur. PRAN PRAECIPVOS ASTROLOGOS MEDIIS VSOS ESse coniunctionibus non ueris, tum alia errata illorum circa easdem.