# Opera omnia 563-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SERVANDVS, ET ALLIACENSEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/563-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/563-2

SERVANDVS, ET ALLIACENSEM QVIS ORDO Cap. VII. aliud aliâs sensisse. Xordiamur à maximis coniunctionibus quas Alliacensis in suo tractatu de Concordia historiae & Astrologiae colligit, hinc illud confirmaturus Astrologorum non euenire unquam tales coniunctiones sine magna mutatione rerum inferiorum, & quidem ipsemet à tota ista sua concordia in elucidario suo discordat, & cum in illa tum Saturnijs reuolutionibus, tum maximis coniunctionibus utatur, illas nullum habere fundamentum has non à se fuisse supputatas, tantum semel aperte confitetur. Quo magis mirandum habere eum in ea re laudatorem in qua ipse seipsum non probauit, sed quia interdum mouit ad uersus se rationes parum ueras, cum sint quaedam non necessariae, nonnullae expressae parum colligamus nos pauca quaedam sed efficacia, quibus totus ille tractatus plane rescindatur, tum accedemus ad confutandas alias coniunctiones, quas Abraam & Albumasar & plures alij ipseque eos secutus Alliacensis in elucidario protulerunt.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
