# Opera omnia 564

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SERVANDVS, ET ALLIACENSEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/564
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/564

Verum quoniam de temporum supputatione saepe loquendum praefar quaedam necessarium existimaui, ex quibus primo illud ostendatur cum ambigitur de temporibus non esse ut putat Alliacensis, arbitrium huius rei penes astrologos, sed penes historiam, tum cum inter scriptores historiarum uarietas est, quibusnam potissimum iure sit accedendum, dequis bus utique pauca hic & cursim, quoniam late haec peculiari opere disputauimus, quod de uera temporum supputatione conscripsimus. TEMPVS RERVM NON AB ASTROLOGIA VT putauit Alliacensis, sed ab historia esse petendum. Cap. VIII. Lliacensis in libro de concordia Astrologiae & Theologiae ea stimat numerum annorum à mundi initio ad haec usque tempora astrologica ratione posse deprehendi redigique ad uerita tem, quae quidem super ea re sacrae uel peregrinae historiaeuus riae protulerunt. Nam si geniturae, inquit ipsius mundi thema habease* ploratum, poteris ex illo primam à mundi initio Saturni & louis consus ctionem supputatione colligere. Quod si aliam rursus tuis annis consus ctionem proximam indagaueris, quod medium fuerit inter illam primam & postremam temporis interuallum, ex intercidentium coniunctionum supputatione elicietur. Haec quidem in eo tempore ille sentiebat, sed in elucidario plane confessus est non esse astrologicam uiam qua de annorum nobis dubio numero certum aliquid inueniamus. Quare nec astrologos unquam etiam summos hoc tentasse aut de sua arte fuisse pollici tos, sed cum haec dicat nescio cur denuo in illa perstet sententia summamd temporum ratione quaestionem ad astrologos esse referendam, & quod quidem in historijs de anno mundi diuersum ab illis inueniatur, ad illorum opinionem emendari castigarique debere. Quod breuiter ostendemus nulla ratione posse defendi, nam potest quidem Astronomus si ueram aliquam siderum positionem quae olim fuerit, rursusque aliam proximam habuessi notam certissima ratione determinare quantum temporis necessario medium exactum sit inter illas. Sed quid hoc eum iuuabit? an incertum est tenpus rei alicuius gestę. Nam esto aliquis dicat fluxisse à Christo ad nos al norum tria millia, dicat alius. 1400. in componenda hac lite quod officium erit Astronomi, dices ostensurum illum inter siderum positionem sub qua natuest Christus, eamque rursus quae habeatur nunc non poss e annorum triamiilia deuenire, sed mille & quadringentos. At quae ista est tarditas? quę hebe tudo ut non uideas quasi certum te ponere quod in quaestione uersatur: nam qua siderum positione natus sit Christus Astrologus nescit, nisi prius aceperit ab historia quo ille tempore natus sit. Exeamus ad tempora remotiora.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
